Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 9.32 Plin. Nat. 9.33 (English) >>Plin. Nat. 9.34

9.33

ex reliqua nobilitate et gratia maxima est et copia mullis, sicut magnitudo modica, binasque libras ponderis raro admodum exuperant nec in vivariis piscinisque crescunt. septentrionalis tantum hos et proxima occidentis parte gignit oceanus. cetero genera eorum plura; nam et alga vescuntur et ostreis et limo et aliorum piscium carne, et barba gemina insigniuntur inferiori labro. lutarium ex iis vilissimi generis appellant; hunc semper comitatur sargus nomine alius piscis et caenum fodiente eo excitatum devorat pabulum. nec litorariis gratia. laudatissimi conchylium sapiunt. nomen iis fenestella a colore mulleorum calciamentorum datum putat. pariunt ter annis; certe totiens

-- --

fetura apparet. mullum expirantem versicolori quadam et numerosa varietate spectari proceres gulae narrant, rubentium squamarum multiplici mutatione pallescentem, utique si vitro spectetur inclusus. m. apicius, ad omne luxus ingenium natus, in sociorum garo - nam ea quoque res cognomen invenit - necari eos praecellens putavit atque e iecore eorum allecem excogitare.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 9.32 Plin. Nat. 9.33 (English) >>Plin. Nat. 9.34

Powered by PhiloLogic