Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 9.40 Plin. Nat. 9.41 (English) >>Plin. Nat. 9.42

9.41

murena quocumque mense parit, cum ceteri pisces stato pariant. ova eius citissime crescunt. in sicca litora elapsas vulgus coitu serpentium impleri putat. aristoteles zmyrum vocat marem qui generet; discrimen esse quod murena varia et infirma sit, zmyrus unicolor et robustus dentesque et extra os habeat. in gallia septentrionali murenis omnibus dextera in maxilla septenae maculae ad formam septentrionis aureo colore fulgent, dumtaxat viventibus, pariterque cum anima extinguuntur. invenit in hoc animali documenta saevitiae vedius pollio, eques romanus ex amicis Divi Augusti, vivariis earum inmergens damnata mancipia, non tamquam ad hoc feris terrarum non sufficientibus, sed quia in alio genere totum pariter hominem distrahi spectare non poterat. ferunt aceti gustu praecipue eas in rabiem agi. tenuissimum iis tergus, contra

-- --

anguillis crassius, eoque verberari solitos tradit verrius praetextatos et ob id multam iis dici non institutum.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 9.40 Plin. Nat. 9.41 (English) >>Plin. Nat. 9.42

Powered by PhiloLogic