Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 9.42 Plin. Nat. 9.43 (English) >>Plin. Nat. 9.44

9.43

est parvus admodum piscis adsuetus petris, echeneis appellatus. hoc carinis adhaerente naves tardius ire creduntur, inde nomine inposito. quam ob causam amatoriis quoque veneficiis infamis est et iudiciorum ac litium mora, quae crimina una laude pensat fluxus gravidarum utero sistens partusque continens ad puerperium. in cibos tamen non admittitur. pedes eum habere arbitrantur, aristoteles * * * it apposita pinnarum similitudine. mucianus muricem esse latiorem purpura, neque aspero neque

-- --

rotundo ore neque in angulos prodeunte rostro, sed sicut concha utroque latere sese colligente. quibus inhaerentibus plenam venti stetisse navem periandri portantem, ut castrarentur, nobiles pueros; conchas, quae id praestiterint, apud cnidiorum venerem coli. trebius niger pedalem esse et crassitudine quinque digitorum, naves morari; praeterea hanc esse vim eius adservati in sale, ut aurum, quod deciderit in altissimos puteos, admotus extrahat.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 9.42 Plin. Nat. 9.43 (English) >>Plin. Nat. 9.44

Powered by PhiloLogic