Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 9.50 Plin. Nat. 9.51 (English) >>Plin. Nat. 9.52

9.51

navigeram similitudinem et aliam in propontide visam sibi prodidit mucianus: concham esse acatii modo carinatam, inflexa puppe, prora rostrata. in hanc condi nauplium, animal saepiae simile, ludendi societate sola. duobus hoc fieri generibus: tranquillo enim vectorem demissis palmulis ferire ut remis; si vero flatus invitet, easdem in usum gubernaculi porrigi pandique buccarum sinus aurae. huius voluptatem esse ut ferat, illius ut regat, simulque eam

-- --

descendere in duo sensu carentia, nisi forte tristi - id etenim constat - omine navigantium humana calamitas in causa est.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 9.50 Plin. Nat. 9.51 (English) >>Plin. Nat. 9.52

Powered by PhiloLogic