Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 9.51 Plin. Nat. 9.52 (English) >>Plin. Nat. 9.53

9.52

locustae crusta fragili muniuntur in eo genere quod caret sanguine. latent mensibus quinis. similiter cancri, qui eodem tempore occultantur, et ambo veris principio senectutem anguium more exuunt renovatione tergorum. cetera in undis natant, locustae reptantium modo fluitant, si nullus ingruat metus, recto meatu, cornibus, quae sunt propria rotunditate praepilata, ad latera porrectis; isdem erectis in pavore oblique in latera procedunt. cornibus inter se dimicant. unum hoc animalium, nisi vivum ferventi aqua incoquatur, fluida carne non habet callum. vivunt petrosis locis, cancri mollibus. hieme aprica litora sectantur, aestate in opaca gurgitum recedunt. omnia eius generis hieme laeduntur, autumno et vere pinguescunt et plenilunio magis, quia noctes sidus tepido fulgore mitificat.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 9.51 Plin. Nat. 9.52 (English) >>Plin. Nat. 9.53

Powered by PhiloLogic