Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 9.57 Plin. Nat. 9.58 (English) >>Plin. Nat. 9.59

9.58

origo atque genitura conchae sunt, haut multum ostrearum conchis differentes. has ubi genitalis anni stimularit hora, pandentes se quadam oscitatione impleri roscido conceptu tradunt, gravidas postea eniti, partumque concharum

-- --

esse margaritas pro qualitate roris accepti. si purus influxerit, candorem conspici; si vero turbidus, et fetum sordescere; eundem pallere caelo minante. conceptum ex eo quippe constare, caelique iis maiorem societatem esse quam maris: inde nubilum trahi colorem aut pro claritate matutina serenum. si tempestive satientur, grandescere et partus; si fulguret, conprimi conchas ac pro ieiunii modo minui; si vero etiam tonuerit, pavidas ac repente conpressas quae vocant physemata efficere, specie modo inani inflata sine corpore; hos esse concharum abortus. sani quidem partus multiplici constant cute, non inproprie callum ut existimari corporis possit. itaque et purgantur a peritis. miror ipso tantum eas caelo gaudere, sole rufescere candoremque perdere ut corpus humanum. quare praecipuum custodiunt pelagiae, altius mersae quam ut penetrent radii. flavescunt tamen et illae senecta rugisque torpescunt, nec nisi in iuventa constat ille qui quaeritur vigor. crassescunt etiam in senecta conchisque adhaerescunt nec his evelli queunt nisi lima. quibus una tantum est facies et ab ea rotunditas, aversis planities, ob id tympania nominantur. cohaerentes videmus in conchis hac dote unguenta circumferentibus. cetero in aqua mollis unio, exemptus protinus durescit.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 9.57 Plin. Nat. 9.58 (English) >>Plin. Nat. 9.59

Powered by PhiloLogic