Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 9.61 Plin. Nat. 9.62 (English) >>Plin. Nat. 9.63

9.62

firmum corpus esse manifestum est, quod nullo lapsu franguntur. non autem semper in media carne reperiuntur, sed aliis atque aliis locis, vidimusque iam in extremis etiam marginibus velut e concha exeuntes et in quibusdam quaternos quinosque. pondus ad hoc aevi

-- --

semunciae pauci singulis scripulis excessere. in britannia parvos atque decolores nasci certum est, quoniam divus iulius thoracem, quem veneri genetrici in templo eius dicavit, ex britannicis margaritis factum voluerit intellegi.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 9.61 Plin. Nat. 9.62 (English) >>Plin. Nat. 9.63

Powered by PhiloLogic