Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 9.62 Plin. Nat. 9.63 (English) >>Plin. Nat. 9.64

9.63

lolliam paulinam, quae fuit gai principis matrona, ne serio quidem aut sollemni caerimoniarum aliquo apparatu, sed mediocrium etiam sponsalium cena, vidi smaragdis margaritisque opertam, alterno textu fulgentibus toto capite, crinibus spira, auribus, collo monilibus, digitis. quae summa quadringentiens hs colligebat, ipsa confestim parata mancupationem tabulis probare. nec dona prodigi principis fuerant, sed avitae opes, provinciarum scilicet spoliis partae. hic est rapinarum exitus, hoc fuit quare m. lollius infamatus regum muneribus in toto oriente interdicta amicitia a gaio caesare augusti filio venenum biberet, ut neptis eius quadringentiens hs operta spectaretur ad lucernas! computet nunc aliquis ex altera parte quantum curius aut fabricius in triumphis tulerint, imaginetur illorum fercula, ex altera parte lolliam, unam imperii mulierculam, accubantem: non illos curru detractos quam in hoc vicisse malit nec haec summa luxuriae exempla sunt. duo fuere maximi uniones per omne aevum; utrumque possedit cleopatra, aegypti reginarum novissima, per manus orientis regum sibi traditos. haec, cum exquisitis cotidie antonius saginaretur epulis, superbo simul ac procaci fastu, ut regina meretrix lautitiam eius omnem apparatumque obtrectans,

-- --

quaerente eo, quid adstrui magnificentiae posset, respondit una se cena centiens hs absumpturam. cupiebat discere antonius, sed fieri posse non arbitrabatur. ergo sponsionibus factis postero die, quo iudicium agebatur, magnificam alias cenam, ne dies periret, sed cotidianam, antonio apposuit inridenti computationemque expostulanti. at illa corollarium id esse et consumpturam eam cenam taxationem confirmans solamque se centiens hs cenaturam, inferri mensam secundam iussit. ex praecepto ministri unum tantum vas ante eam posuere aceti, cuius asperitas visque in tabem margaritas resolvit. gerebat auribus cum maxime singulare illud et vere unicum naturae opus. itaque expectante antonio, quidnam esset actura, detractum alterum mersit ac liquefactum obsorbuit. iniecit alteri manum l. plancus, iudex sponsionis eius, eum quoque parante simili modo absumere, victumque antonium pronuntiavit omine rato. comitatur fama unionis eius parem, capta illa tantae quaestionis victrice regina, dissectum, ut esset in utrisque veneris auribus romae in pantheo dimidia eorum cena. non ferent hanc palmam spoliabunturque etiam luxuriae gloria. prior id fecerat romae in unionibus magnae taxationis clodius, tragoedi aesopi filius, relictus ab eo in amplis opibus heres, ne triumviratu suo nimis superbiat antonius paene histrioni comparatus, et quidem nulla

-- --

sponsione ad hoc producto (quo magis regium fiat), sed ut experiretur in gloriam palati, quidnam saperent margaritae. atque ut mire placuere, ne solus hoc sciret, singulos uniones convivis quoque absorbendos dedit.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 9.62 Plin. Nat. 9.63 (English) >>Plin. Nat. 9.64

Powered by PhiloLogic