Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 9.72 Plin. Nat. 9.73 (English) >>Plin. Nat. 9.74

9.73

set alia e fine initia, iuvatque ludere inpendio et lusus geminare miscendo iterumque et ipsa adulterare adulteria naturae, sicut testudines tinguere, argentum auro

-- --

confundere, ut electra fiant, addere his aera, ut corinthia. non est satis abstulisse gemmae nomen amethystum; rursum absolutum inebriatur tyrio, ut sit ex utroque nomen inprobum simulque luxuria duplex, et cum confecere conchylia transire melius in tyrium putant. paenitentia hoc primo debet invenisse, artifice mutante quod damnabat. inde ratio nata, votum quoque factum e vitio portentosis ingeniis, et gemina demonstrata via luxuriae, ut color alius operiretur alio, suavior ita fieri leniorque dictus; quin et terrena miscere coccoque tinctum tyrio tinguere, ut fieret hysginum. coccum galatiae, rubens granum, ut dicemus in terrestribus, aut circa emeritam lusitaniae in maxima laude est. verum, ut simul peragantur nobilia pigmenta, anniculo grano languidus sucus, idem a quadrimo evanidus. ita nec recenti vires neque senescenti. abunde tractata est ratio qua se virorum iuxta feminarumque forma credit amplissimam fieri.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 9.72 Plin. Nat. 9.73 (English) >>Plin. Nat. 9.74

Powered by PhiloLogic