Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 9.76 Plin. Nat. 9.77 (English) >>Plin. Nat. 9.78

9.77

equidem et iis inesse sensum arbitror, quae

-- --

neque animalium neque fruticum, sed tertiam quandam ex utroque naturam habent, urticis dico et spongeis.

vrticae noctu vagantur locumque mutant. carnosae frondis iis natura, et carne vescuntur. vis pruritu mordax est eademque, quae terrestris urticae. contrahit ergo se quam maxime rigens ac praenatante pisciculo frondem suam spargit conplectensque devorat. alias marcenti similis et iactari se passa fluctu algae vice, contactos piscium attrituque petrae scalpentes pruritum invadit. eadem noctu pectines et echinos per . . . quaerit. cum admoveri sibi manum sentit, colorem mutat et contrahitur. tacta uredinem mittit, paulumque si fuit intervalli, absconditur. ora ei in radice esse traduntur, excrementa per summa tenui fistula reddi.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 9.76 Plin. Nat. 9.77 (English) >>Plin. Nat. 9.78

Powered by PhiloLogic