Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 9.77 Plin. Nat. 9.78 (English) >>Plin. Nat. 9.79

9.78

spongearum tria genera accepimus: spissum ac praedurum et asperum tragos id vocatur, spissum et mollius manos, tenue densumque, ex quo penicilli, achillium. nascuntur omnes in petris, aluntur conchis, pisce, limo. intellectum inesse iis apparet, quia, ubi avulsorem sensere, contractae multo difficilius abstrahuntur; hoc idem fluctu pulsante faciunt. vivere esca manifesto conchae minutae in

-- --

iis repertae ostendunt. circa toronen vesci illis avulsas etiam aiunt et ex relictis radicibus recrescere in petris; cruoris quoque inhaeret colos, africis praecipue, quae generantur in syrtibus. maximae fiunt manoe, sed mollissimae circa lyciam, in profundo autem nec ventoso molliores; in hellesponto asperae, et densae circa maleam. putrescunt in apricis locis, ideo optimae in gurgitibus. viventibus idem qui madentibus nigricans colos. adhaerent nec parte nec totae; intersunt enim fistulae quaedam inanes quaternae fere aut quinae, per quas pasci existimantur. sunt et aliae, sed superne concretae. et subesse membrana quaedam radicibus earum intellegitur. vivere constat longo tempore. pessimum omnium genus est earum quae aplysiae vocantur, quia elui non possunt; in quibus magnae sunt fistulae et reliqua densitas spissa.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 9.77 Plin. Nat. 9.78 (English) >>Plin. Nat. 9.79

Powered by PhiloLogic