Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 9.91 Plin. Nat. 9.92 (English) >>Plin. Nat. 9.93

9.92

piscium genera etiamnum a theophrasto mira produntur. circa babylonis rigua decedentibus fluviis in cavernis aquas habentibus remanere quosdam, inde exire ad pabula pinnulis gradientes crebro caudae motu, contraque venantes refugere in suas cavernas et in his obversos stare; capita eorum esse ranae marinae similia, reliquas partes gobionum, branchias ut ceteris piscibus. circa heracleam et cromnam et multifariam in ponto unum genus esse quod extremas fluminum aquas sectetur cavernasque sibi faciat in terra atque in his vivat, etiam reciprocis amnibus siccato litore; effodi ergo, motu demum corporum vivere eos adprobante. circa eandem heracleam eodemque lyco amne decedente ovis relictis in limo generari pisces, qui ad pabula petenda palpitent exiguis branchiis, quo fieri non indigos umoris, propter quod et anguillas diutius vivere exemptas aquis, ova autem in sicco maturari ut testudinum. eadem in ponti regione adprehendi glacie piscium maxime gobiones non nisi patinarum calore vitalem motum fatentes. et in his quidem, tametsi mirabilis, est tamen aliqua ratio.

-- --

idem tradit in paphlagonia effodi pisces gratissimos cibis terrenos altis scrobibus in iis locis, in quibus nullae restagnent aquae, miraturque et ipse gigni sine coitu: umoris quidem vim aliquam inesse quam puteis arbitratur, ceu vero in ullis reperiantur pisces. quicquid est hoc, certe minus admirabilem talparum facit vitam, subterranei animalis, nisi forte vermium terrenorum et his piscibus natura inest.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 9.91 Plin. Nat. 9.92 (English) >>Plin. Nat. 9.93

Powered by PhiloLogic