sinunt.
1.1Cuicumque rei magnitudinem natura
dederat dedit et modum: nihil infinitum est nisi
Oceanus. Aiunt fertiles in Oceano iacere terras
ultraque Oceanum rursus alia litora, alium nasci orbem,
nec usquam rerum naturam desinere, sed semper
inde ubi desisse uideatur nouam exsurgere. facile
ista finguntur quia Oceanus nauigari non potest.
Satis sit hactenus Alexandro uicisse qua mundo
lucere satis est. Intra has terras caelum Hercules
meruit. Stat immotum mare et quasi deficientis in suo
fine naturae pigra moles: nouae ac terribiles figurae,
magna etiam Oceano portenta quae profunda ista
uastitas nutrit, confusa lux alta caligine et
interceptus tenebris dies, ipsum uero graue et defixum
mare et aut nulla aut ignota sidera. Ita est,
-- --
Alexander, rerum natura: post omnia Oceanus, post
Oceanum nihil.
1.2 ARGENTARI. Resiste, orbis te tuus
reuocat: uicimus qua licet. nihil tantum est, quod
ego Alexandri periculo petam. POMPEI SILONIS.
Venit ille dies, Alexander, exoptatus, quo tibi opera
desset: idem sunt termini et -- -- regni tui et mundi.
OSCI. Tempus est Alexandrum cum orbe et cum sole
desinere. Quod noueram uici: nunc concupisco quod
nescio. Quae tam ferae gentes fuerunt quae non
Alexandrum posito genu adorarint? qui tam horridi
montes quorum non iuga uictor miles calcauerit?
Ultra Liberi patris tropaea constitimus. Non
quaerimus orbem, sed amittimus. Inmensum et humanae
intemptatum experientiae pelagus, totius orbis
uinculum terrarumque custodia, inagitata remigio
uastitas, litora modo saeuiente fluctu inquieta, modo
fugiente deserta: tetra caligo fluctus premit et
nescio qui quod humanis natura subduxit oculis aeterna
nox obruit. MVSAE. Foeda beluarum magnitudo et
inmobile profundum testantur, Alexander, nihil ultra
esse quod uincas: reuertere.
1.3 ALBVCI SILI. Terrae
quoque suum finem habent et ipsius mundi aliquis
occasus est; nihil infinitum est: modum magnitudini
-- --
facere debes, quoniam fortuna non facit. magni
pectoris est inter secunda moderatio. Eundem
fortuna uictoriae tuae quem naturae finem facit:
imperium tuum cludit Oceanus. O quantum magnitudo
tua rerum quoque naturam supergressa est!
Alexander orbi magnus est, Alexandro orbis angustus
est. Aliquis etiam magnitudini modus est: non
procedit ultra spatia sua caelum, maria intra
terminos suos agitantur. Quidquid ad summum peruenit
incremento non reliquit locum. non magis
quidquam ultra Alexandrum nouimus quam ultra
Oceanum. MARILLI. Maria sequimur, terras cui
tradimus? Orbem quem non noui quaero, quem
uici relinquo.
1.4FABIANI. Quid? ista toto pelago infusa
caligo nauigantem tibi uidetur admittere, quae
prospicientem quoque excludit? Non haec India est
nec ferarum terribilis ille conuentus. inmanes
propone beluas, aspice quibus procellis fluctibusque
saeuiat, quas ad litora undas agat. tantus uentorum
concursus, tanta conuulsi funditus -- -- maris
insania est; nulla praesens nauigantibus statio est, nihil
salutare, nihil notum: rudis et inperfecta natura
penitus recessit. Ista maria ne illi quidem petierunt
qui fugiebant Alexandrum. Sacrum quidem terris
natura circumfudit Oceanum. Illi qui etiam siderum
collegerunt metas et annuas hiemis atque aestatis
-- --
uices ad certam legem redegerunt, quibus nulla pars
ignota mundi est, de Oceano tamen dubitant utrumne
terras uelut uinculum circumfluat, an in suum
colligatur orbem et in hos per quos nauigatur sinus
quasi spiramenta quaedam magnitudinis exaestuet;
ignem post se cuius augmentum ipse sit habeat, an
spiritum. Quid agitis, conmilitones? domitoremne
generis humani, magnum Alexandrum, eo dimittitis
quod adhuc quid sit disputatur? Memento
Alexander: matrem in orbe uicto adhuc magis quam pacato
relinquis.
1.5 DIVISIO. Aiebat CESTIVS hoc genus suasoriarum
aliter declamandum esse quam suadendum. Non
eodem modo in libera ciuitate dicendam sententiam
quo apud reges, quibus etiam quae prosunt ita
tamen ut delectent suadenda sunt. Et inter reges
ipsos esse discrimen: quosdam minus aut magis OSOS
ueritatem; facile Alexandrum exisse quos
superbissimos et supra mortalis animi modum inflatos
accepimus. Denique ut alia dimittantur argumenta, ipsa
suasoria insolentiam eius coarguit; orbis illum suus
non capit: itaque nihil dicendum aiebat nisi cum
summa ueneratione regis, ne accideret idem quod
praeceptori eius amitino Aristotelis accidit, quem
-- --
occidit propter intempestiue liberos sales: nam cum
deum se uellet uideri et uulneratus .esset, uiso
sanguine eius philosophus mirari se dixerat, quod
non esset ἰχὼρ οἷός πέρ τε -- -- ῥέει μακάρεσσι θεοῖσιν
Hom. E 340
Ille se ab hac urbanitate lancea uindicauit.
Eleganter in C. Cassi epistola quadam ad M. Ciceronem [Note]
missa positum: multum iocatur de stultitia
Cn. Pompei adulescentis qui in Hispania contraxit
exercitum et ad Mundam acie uictus est; deinde ait:
nos quidem illum deridemus, sed timeo ne ille nos
gladio ἀντιμυκτηρίσῃ. In omnibus regibus haec
urbanitas extimescenda est.
1.6Aiebat itaque apud
Alexandrum esse dicendam sententiam ut multa
adulatione animus eius permulceretur, seruandum tamen
aliquem modum, ne conrueret ratio et accideret
tale aliquid quale accidit Atheniensibus, cum
publicae eorum blanditiae non tantum deprehensae set
castigatae sunt. Nam cum Antonius uellet se
Liberum patrem dici et hoc nomen statuis subscribi
iuberet, habitu quoque et comitatu Liberum
imitaretur, occurrerunt uenienti ei Athenienses cum
coniugibus et liberis et Διόνυσον salutauerunt. Belle
illis cesserat, si nasus Atticus ibi substitisset; set
dixerunt despondere ipsos in matrimonium illi Mineruam
suam et rogauerunt ut duceret. Antonius
-- --
ait ducturum, sed dotis nomine imperare se illis
mille talenta. Tum ex Graeculis quidam ait: κύριε
ὁ Ζεὺς τὴν μητέρα σου Σεμέλην ἄπροικον εἶχεν
Huic quidem inpune fuit, sed Atheniensium
sponsalia mille talentis aestimata sunt. quae cum
exigerentur conplures contumeliosi libelli
proponebantur, quidam etiam ipsi Antonio tradebantur: sicut
ille qui subscriptus statuae eius fuit, cum eodem
tempore et Octauiam uxorem haberet et Cleopatram:
Ὀκταουία καὶ Ἀθηνᾶ Ἀντωνίῳ:
1.7 res tuas tibi habe.
Bellissimam tamen rem DELLIVS dixit, quem
Messala Coruinus desultorem bellorum ciuilium uocat,
quia -- -- ab Dolabella ad Cassium transiturus salutem
sibi pactus est, si Dolabellam occidisset: a Cassio
deinde transiit ad Antonium, nouissime ab Antonio
transfugit ad Caesarem. Hic est Dellius cuius
epistulae ad Cleopatram lasciuae feruntur. Cum
Athenienses tempus peterent ad pecuniam conferendam
nec exorarent, Dellius ait: et tamen dicito illos tibi
annua, bienni, trienni die debere. Longius me
fabellarum dulcedo produxit: itaque ad propositum
reuertar.
1.8 Aiebat CESTIVS magnis cum laudibus
Alexandri hanc suasoriam esse dicendam, quam sic
diuisit, ut primum diceret, etiamsi nauigari posset
Oceanus, nauigandum non esse; satis gloriae
quaesitum; regenda esse et disponenda quae in transitu
uicisset; consulendum militi tot eius uictoriis lasso;
-- --
de matre illi cogitandum: et alias causas complures
subiecit. Deinde illam quaestionem subiecit, ne
nauigari quidem Oceanum posse.
1.9FABIANVS
philosophus primam fecit quaestionem eandem: etiam si
nauigari posset Oceanus nauigandum non esse. At
rationem aliam primam fecit: modum inponendum
esse rebus secundis. hic dixit sententiam: illa
demum est magna felicitas quae arbitrio suo constitit.
Dixit deinde locum de uarietate fortunae et cum
descripsisset nihil esse stabile, omnia fluitare et
incertis motibus modo adtolli, modo deprimi,
absorberi terras et maria siccari, montes subsidere, deinde
exempla regum e fastigio suo deuolutorum, adiecit:
sine potius rerum naturam quam fortunam tuam
deficere. 1.10Secundam quoque quaestionem aliter
tractauit: diuisit enim illam sic, ut primum negaret
ullas in Oceano aut trans Oceanum esse terras
habitabiles. Deinde si essent, perueniri tamen ad illas
non posse; hic difficultatem nauigationis, ignoti
maris naturam non patientem nauigationis.
Nouissime ut posset perueniri, tanti -- -- tamen non esse. Hic
dixit incerta peti, certa deseri; descituras gentes, si
Alexandrum rerum naturae terminos supergressum
enotuisset; hic matrem de qua dixit: quomodo illa
trepidauit etiam quom Granicum transiturus esses.
1.11GLYCONIS celebris sententia est: τοῦτο οὔκ ἐστι Σιμόεις
οὐδὲ Γράνικος· τοῦτο εἰ μή τι κακὸν ἦν
οὐκ ἂν νέατον ἔκειτο. Hoc omnes imitari
-- --
uoluerunt. PLVTION dixit: καὶ διὰ τοῦτο μέγιστόν ἐστιν,
ὅτι αὐτὸ μὲν μετὰ πάντα, μετὰ δὲ αὐτὸ οὐθέν.
ARTEMON dixit: βουλευτέον εἰ δεῖ ἄρα περαιοῦσθαι.
οὐ ταῖς Ἑλλησποντίαις ᾐόσιν ἐφεστῶτες οὐδʼ ἐπὶ
τῷ Παμφυλίῳ πελάγει τὴν ἐμπρόθεσμον καραδοκοῦμεν
ἄμπωσιν· οὐδὲ Εὐφράτης τοῦτʼ ἐστιν, οὐδὲ
Ἰνδὸς, ἀλλʼ εἴτε γῆς τέρμα, εἴτε φύσεως ὅρος, εἴτε
πρεσβύτατον στοιχεῖον, εἴτε γένεσις θεῶν, ἱερώτερόν
ἐστιν ἢ κατὰ ναῦς ὕδωρ. APATVRIVS dixit:
ἐντεῦθεν ἡ ναῦς ἐκ μιᾶς φορᾶς εἰς ἀνατολὰς, ἔνθα
δὲ εἰς τὰς ἀοράτους δύσεις. CESTIVS descripsit:
1.12 sic fremit Oceanus, quasi indignetur quod terras relinquas.
Corruptissimam rem omnium quae umquam
dictae sunt ex quo homines diserti insanire
coeperunt, putabant Dorionis esse in metaphrasi dictam
Homeri, cum excaecatus Cyclops saxum in mare reiecit
Haec quomodo ex corruptis eo perueniant,
ut et magna et tamen sana sint, aiebat Maecenas
apud Vergilium intellegi posse. Tumidum est: ὄρεος
ὄρος ἀποσπᾶται. Vergilius quid ait? rapit
-- --
haud partem exiguam montis.
-- -- [Note]
Ita a magnitudine discedit, ut non inprudenter
discedat a fide. Est inflatum:
καὶ καίρια βάλλεται νῆσσος.
Vergilius quid ait? qui de nauibus:
credas innare reuolsas [Note]
Cyclaclas.
Non dicit hoc fieri, sed uideri. Propitiis auribus
accipitur, quamuis incredibile est, quod excusatur
antequam dicitur.
1.13Multo corruptiorem sententiam
MENESTRATI cuiusdam declamatoris non abiecti suis
temporibus nactus sum in hac ipsa suasoria, cum
describeret beluarum in Oceano nascentium
magnitudinem Efficit haec sententia, ut ignoscamus
ei qui dixit ipsis Charybdi et Scylla maius
portentum: Charybdis ipsius maris naufragium, et ne in
una re semel insaniret: quid ibi potest esse salui
ubi ipsum mare perit? DAMAS ethicos induxit
matrem loquentem, cum describeret adsidue prioribus
periculis noua superuenisse:BARBARVS dixit,
cum introduxisset excusantem se exercitum
Macedonum, hunc sensum: FVSCVS ARELLIVS dixit:1.14
testor ante orbem tibi tuum deesse quam militem.
LATRO sedens hanc dixit; non excusauit militem, sed
dixit: dum sequor, quis mihi promittit hostem, quis
terram, quis diem, quis mare? da ubi castra
ponam, ubi signa ponam. Reliqui parentes, reliqui
liberos, commeatum peto: numquid inmature ab
Oceano? 1.15Latini declamatores in descriptione Oceani
-- --
non nimis uiguerunt; nam aut minus descripserunt,
aut nimis curiose. nemo illorum potuit tanto
spiritu dicere quanto Pedo, qui nauigante
Germanico dicit:
Iam pridem pos terga diem solemque relinquunt,
Iam pridem notis extorres finibus orbis -- --
Per non concessas audaces ire tenebras
Ad rerum metas extremaque litora mundi;
Nunc illum pigris immania monstra sub undis
Qui ferat Oceanum, qui saeuas undique pistris
Aequoreosque canes, ratibus consurgere prensis.
Accumulat fragor ipse metus. iam sidere limo
Nauigia et rapido desertam flamine classem
Seque feris credunt per inertia
fata marinis
Tam non felici laniandos sorte relinqui.
Aera pugnaci Iuctatus rumpere uisu,
Vt nihil erepto ualuit dinoscere mundo,
Obstructa in talis effundit pectora uoces:
Quo ferimur? fugit ipse dies orbemque relictum
Vltima perpetuis claudit natura tenebris.
Anne alio positas ultra sub cardine gentes
Atque alium flabris intactum quaerimus orbem?
Di reuocant rerumque uetant cognoscere finem
Mortales oculos: aliena quid aequora remis
Et sacras uiolamus aquas diuumque quietas
Turbamus sedes?
-- --
1.16Ex Graecis declamatoribus nulli melius haec
suasoria processit quam Glyconi; sed non minus multa
magnifice dixit quam corrupte: utrorumque faciam
uobis potestatem. Et uolebam uos experiri non
adiciendo iudicium meum nec separando a corruptis
sana — potuisset enim fieri ut uos magis illa
laudaretis quae insaniunt — et nihilominus poterit
fieri, quamuis distinxerim. Illa belle dixit: sed
fecit quod solebat, ut sententiam adiectione superuacua
atque -- -- tumida perderet; adiecit enim:
Illud quosdam dubios iudici sui habet — ego non
dubito contra sententiam ferre —: ὑγίαινε γῆ, ὑγίαινε
ἥλιε· Μακεδόνες γὰρ χάος εἰσπλέουσι.