Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales (XML Header) [word count] [lemma count] [Sen. Ep.]. | ||
<<Sen. Ep. 14.13 | Sen. Ep. 14.17 () | >>Sen. Ep. 15.1 |
14.15"Quid ergo ? Utique erit tutus , qui hoc propositum sequetur ?" Promittere tibi hoc non magis possum quam in homine temperanti bonam valitudinem , et tamen facit temperantia bonam valitudinem . Perit aliqua navis in portu ; sed quid tu accidere in medio mari credis ? Quanto huic periculum paratius foret multa agenti molientique , cui ne otium quidem tutum est ? Pereunt aliquando innocentes ; quis negat ? Nocentes tamen saepius . Ars ei constat , qui per ornamenta percussus est .
14.16Denique consilium -- -- Nunc ad cotidianam stipem manum porrigis . Aurea te stipe implebo , et quia facta est auri mentio , accipe quemadmodum usus fructusque eius tibi esse gratior possit . " Is maxime divitiis fruitur , qui minime divitiis indiget ." "Ede ," inquis , "auctorem ." Ut scias quam benigni simus , propositum est aliena laudare ; Epicuri est aut Metrodori aut alicuius ex illa officina .
14.18Et quid interest quis dixerit ? Omnibus dixit . Qui eget divitiis , timet pro illis . Nemo autem sollicito bono fruitur ; adicere illis aliquid studet . Dum de incremento cogitat , oblitus est usus . Rationes accipit , forum conterit , kalendarium versat ; fit ex domino procurator . VALE .
14.17
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales (XML Header) [word count] [lemma count] [Sen. Ep.]. | ||
<<Sen. Ep. 14.13 | Sen. Ep. 14.17 () | >>Sen. Ep. 15.1 |