Suetonius, Lives (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Suet.].
<<Suet. Dom.10 Suet. Dom.11 (English) >>Suet. Dom.12

Dom.11.1 Erat autem non solum magnae, sed etiam callidae inopinataeque saeuitiae. a[u]ctorem summarum pridie quam cruci figeret in cubiculum uocauit, assidere in toro iuxta coegit, securum hilaremque dimisit, partibus etiam de cena dignatus est. Arrecinum Clementem consularem, unum e familiaribus et emissariis suis, capitis condemnaturus in eadem uel etiam maiore gratia habuit, quoad nouissime simul gestanti, conspecto delatore eius: 'uis,' inquit, 'hunc nequissimum seruum cras audiamus?'

Dom.11.2 Et quo contemptius abuteretur patientia hominum, numquam tristiorem sententiam sine praefatione clementiae pronuntiauit, ut non aliud iam certius atrocis exitus signum esset quam principii lenitas. quosdam maiestatis reos in curiam induxerat, et cum praedixisset experturum se illa die quam carus senatui esset, facile perfecerat ut etiam more maiorum puniendi condemnarentur;

Dom.11.3 deinde atrocitate poenae conterritus, ad leniendam inuidiam intercessit his uerbisneque enim ab re fuerit ipsa cognoscere—: 'permittite, patres conscripti, a pietate uestra impetrari, quod scio me difficulter impetraturum, ut damnatis liberum mortis arbitrium indulgeatis; nam et parcetis oculis uestris et intellegent me omnes senatui interfuisse.'



Suetonius, Lives (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Suet.].
<<Suet. Dom.10 Suet. Dom.11 (English) >>Suet. Dom.12

Powered by PhiloLogic