Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 14.9 Cic. Att. 14.10 (English) >>Cic. Att. 14.11

Scr. in Cumano xiii K. Mai. a. 710 (44). CICERO ATTICO SAL. 14.10.1 itane vero? hoc meus et tuus Brutus egit ut Lanuvi esset, ut Trebonius itineribus deviis proficisceretur in provinciam, ut omnia facta, scripta, dicta, promissa, cogitata Caesaris plus valerent quam si ipse viveret? meministine me clamare illo ipso primo Capitolino die <debere> senatum in Capitolium a praetoribus vocari? di immortales, quae tum opera effici potuerunt laetantibus omnibus bonis, etiam sat bonis, fractis latronibus! Liberalia tu accusas. quid fieri tum potuit? iam pridem perieramus. meministine te clamare causam perisse si funere elatus esset? at ille etiam in foro combustus laudatusque miserabiliter servique et egentes in tecta nostra cum facibus immissi. quae deinde? ut audeant dicere, tune contra Caesaris nutum? haec et talia ferre non possum. itaque γῆν πρὸ γῆς cogito; tua tamen ὑπηνέμιος.

14.10.2 nausea iamne plane abiit? mihi quidem ex tuis litteris coniectanti ita videbatur. redeo ad Tebassos, Scaevas, Fangones. hos tu existimas confidere se illa habituros stantibus nobis? in quibus plus virtutis putarunt quam experti sunt. pacis isti scilicet amatores et non latrocini auctores. at ego, cum tibi de Curtilio scripsi Sextilianoque fundo, scripsi de Censorino, de Messalla, de Planco, de Postumo, de genere toto. melius fuit perisse illo interfecto, quod numquam accidisset, quam haec videre.

14.10.3 Octavius Neapolim venit xiiii Kal. ibi eum Balbus mane postridie eodemque die mecum in Cumano, illum hereditatem aditurum. sed, ut scribis, †ῥιξόθεμινmagnam cum Antonio. Buthrotia mihi tua res est, ut debet, eritque curae. quod quaeris, iamne ad centena Cluvianum, adventare videtur. scilicet primo anno L_X_X_X_ detersimus.

14.10.4 Quintus pater ad me gravia de filio, maxime quod matri nunc indulgeat cui antea bene merenti fuerit inimicus. ardentis in eum litteras ad me misit. ille autem quid agat si scis nequedum Roma es profectus, scribas ad me velim et hercule si quid aliud. vehementer delector tuis litteris.

-- --



Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 14.9 Cic. Att. 14.10 (English) >>Cic. Att. 14.11

Powered by PhiloLogic