litterae vero tuae cum amantissime tum honorificentissime scriptae sic me adfecerunt ut non dare tibi beneficium viderer sed accipere a te ita petente
ut inimicum meum, necessarium tuum me invito servare nolles, cum id nullo negotio facere posses. ego vero tibi istuc, mi Antoni, remitto atque ita ut me a te, cum iis verbis scripseris, liberalissime atque honorificentissime tractatum existimem, idque cum totum, quoquo modo se res
haberet, tibi dandum putarem, tum do etiam humanitati et
-- --
naturae meae. nihil enim umquam non modo acerbum in me fuit sed ne paulo quidem tristius aut severius quam necessitas rei publicae postulavit. accedit ut ne in ipsum quidem Clodium meum insigne odium fuerit umquam, semperque ita statui, non esse insectandos inimicorum amicos, praesertim humiliores, nec his praesidiis nosmet
ipsos esse spoliandos.
qua re quoniam hoc a me sic petis ut, quae tua potestas est, ea neges te me invito usurum, puero quoque hoc a me dabis, si tibi videbitur, non quo aut aetas nostra ab illius aetate quicquam debeat periculi suspicari aut dignitas mea ullam contentionem extimescat, sed ut nosmet ipsi inter nos coniunctiores simus quam adhuc fuimus. interpellantibus enim his inimicitiis animus tuus mihi magis patuit quam domus. sed haec hactenus.
illud extremum. ego quae te velle quaeque ad te pertinere arbitrabor semper sine ulla dubitatione summo studio faciam. hoc velim tibi penitus persuadeas.