Nonis Maiis cum essem in Pompeiano, accepi binas a te
litteras, alteras sexto die, alteras quarto. ad superiores igitur prius. quam mihi iucundum opportune tibi Barnaeum
-- --
litteras reddidisse! tu vero cum Cassio ut cetera. quam commode autem quod id ipsum quod me mones quadriduo ante ad eum scripseram exemplumque mearum litterarum ad te miseram! sed cum ex Dolabellae †aritia† (sic enim tu ad me scripseras) magna desperatione adfectus essem, ecce tibi et Bruti et tuae litterae! ille exsilium meditari. nos autem alium portum propiorem huic aetati videbamus; in quem mallem equidem pervehi florente Bruto nostro constitutaque re publica. sed nunc quidem, ut scribis, non utrumvis. adsentiris enim mihi nostram aetatem a castris, praesertim civilibus, abhorrere.
venio ad recentiores litteras; quamquam de Servio iam rescripsi. me facere magnam πρᾶξιν Dolabellae.
mihi
-- --
me hercule ita videtur, non potuisse maior tali re talique tempore. sed tamen quicquid ei tribuo, tribuo ex tuis litteris. tibi vero adsentior maiorem πρᾶξιν eius fore si mihi quod debuit dissolverit. Brutus velim sit Asturae.