Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 14.1 Cic. Att. 14.2 (English) >>Cic. Att. 14.3

Scr. in suburbano Mati vi Id. Apr. a. 710 (44). CICERO ATTICO SAL. 14.2.1 duas a te accepi epistulas heri. ex priore theatrum Publiliumque cognovi, bona signa consentientis multitudinis. plausus vero L. Cassio datus etiam facetus mihi quidem visus est.

14.2.2 altera epistula de Madaro scripta, apud quem nullumφαλάκωμα, ut putas. processit enim, sed minus diutius. sermone eiussum retentus. quod autem ad te scripseram obscure fortasse, id eius modi est. aiebat Caesarem secum, quo tempore Sesti rogatu veni ad eum, cum exspectarem sedens, dixisse, ego nunc tam sim stultus ut hunc ipsum facilem hominem putem mihi esse amicum quom tam diu sedens meum commodum exspectet? habes igitur φαλάκρωμα inimicissimum oti, id est Bruti.

14.2.4 in Tusculanum hodie, Lanuvi cras, inde Asturae cogitabam. Piliae paratum est hospitium, sed vellem Atticam. verum tibi ignosco. quarum utrique salutem.

-- --



Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 14.1 Cic. Att. 14.2 (English) >>Cic. Att. 14.3

Powered by PhiloLogic