Suetonius, Lives (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Suet.].
<<Suet. Dom.11 Suet. Dom.12 (English) >>Suet. Dom.13

Dom.12.1 Exhaustus operum ac munerum inpensis stipendioque, quod adiecerat, temptauit quidem ad releuandos castrenses sumptus numerum militum deminuere; sed cum et obnoxium se barbaris per hoc animaduerteret neque eo setius in explicandis oneribus haereret, nihil pensi habuit quin praedaretur omni modo. bona uiuorum ac mortuorum usquequaque quolibet et accusatore et crimine corripiebantur. satis erat obici qualecumque factum dictum[q]ue aduersus maiestatem principis.

Dom.12.2 confiscabantur alienissimae hereditates uel uno existente, qui diceret audisse se ex defuncto, cum uiueret, heredem sibi Caesarem esse. praeter ceteros Iudaicus fiscus acerbissime actus est; ad quem deferebantur, qui uel[ut] inprofessi Iudaicam uiuerent uitam uel dissimulata origine imposita genti tributa non pependissent. interfuisse me adulescentulum memini, cum a procuratore frequentissimoque consilio inspiceretur nonagenarius senex, an circumsectus esset.

Dom.12.3 Ab iuuenta minime ciuilis animi, confidens etiam et cum uerbis tum rebus immodicus, Caenidi patris concubinae ex Histria reuersae osculumque, ut assuerat, offerenti manum praebuit; generum fratris indigne ferens albatos et ipsum ministros habere, proclamauit:

οὐκ ἀγαθὸν πολυκοιρανίη.


Suetonius, Lives (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Suet.].
<<Suet. Dom.11 Suet. Dom.12 (English) >>Suet. Dom.13

Powered by PhiloLogic