etsi daturus eram Messalae Corvino continuo litteras,
tamen veterem nostrum ad te sine litteris meis venire nolui.
maximo in discrimine res publica, Brute, versatur victoresque rursus decertare cogimur. id accidit M. Lepidi scelere
et amentia. quo tempore cum multa propter eam curam
quam pro re publica suscepi graviter ferrem, tum nihil tuli
gravius quam me non posse matris tuae precibus cedere,
non sororis; nam tibi, quod mihi plurimi est, facile me
satis facturum arbitrabar. nullo enim modo poterat causa
Lepidi distingui ab Antonio omniumque iudicio etiam
durior erat quod, cum honoribus amplissimis a senatu esset
Lepidus ornatus tum etiam paucis ante diebus praeclaras
litteras ad senatum misisset, repente non solum recepit
reliquias hostium sed bellum acerrime terra marique gerit;
cuius exitus qui futurus sit incertum est. ita cum rogamur
ut misericordiam liberis eius impertiamus, nihil adfertur
quo minus summa supplicia, si (quod Iuppiter omen avertat!)
pater puerorum vicerit, subeunda nobis sint.
nec vero me
fugit quam sit acerbum parentum scelera filiorum poenis
lui; sed hoc praeclare legibus comparatum est, ut caritas
liberorum amiciores parentis rei publicae redderet. itaque
Lepidus crudelis in liberos, non is qui Lepidum hostem
iudicat. atque ille si armis positis de vi damnatus esset,
quo in iudicio certe defensionem non haberet, eandem
calamitatem subirent liberi bonis publicatis. quamquam
quod tua mater et soror deprecatur pro pueris, id ipsum
et multa alia crudeliora nobis omnibus Lepidus, Antonius
-- --
et reliqui hostes denuntiant. itaque maximam spem hoc
tempore habemus in te atque exercitu tuo. Cum ad rei
publicae summam tum ad gloriam et dignitatem tuam vehementer pertinet te, ut ante scripsi, in Italiam venire quam
primum. eget enim vehementer cum viribus tuis tum
etiam consilio res publica.