Scr. in Puteolano v Id. Quint. a. 710 (44).
CICERO ATTICO SAL.
vi Idus duas epistulas accepi, unam a meo tabellario, alteram <a> Bruti. de Buthrotiis longe alia fama in his locis
fuerat, sed cum aliis multis hoc ferendum. Erotem remisi citius quam constitueram, ut esset qui Hortensio et †quia
et quibus quidem ait se Idibus constituisse. Hortensius vero impudenter. nihil enim debetur ei nisi ex tertia pensione quae est Kal. Sext.; ex qua pensione ipsa maior pars est ei soluta aliquanto ante diem. sed haec Eros videbit Idibus.
-- --
de Publilio autem, quod perscribi oportet, moram non puto esse faciendam. sed cum videas quantum de iure nostro decesserimus qui de residuis C_C_C_C_ HS C_C_ praesentia solverimus, reliqua rescribamus, loqui cum eo, si tibi videbitur, poteris eum commodum nostrum exspectare debere, cum tanta sit a nobis iactura facta iuris.
consilium meum quod ais cotidie magis laudari non moleste fero exspectabamque si quid de eo ad me scriberes. ego enim in varios sermones incidebam. quin etiam idcirco trahebam ut quam diutissime integrum esset. sed quoniam furcilla extrudimur, Brundisium cogito. facilior enim et exploratior devitatio legionum fore videtur quam piratarum qui apparere dicuntur.
Sestius vi Idus exspectabatur sed non venerat, quod sciam. Cassius cum classicula sua venerat. ego cum eum vidissem, v Id. in Pompeianum cogitabam, inde Aeculanum.
-- --
nosti reliqua. de Tutia ita putaram.
tu quoniam scribis hiematurum te in Epiro, feceris mihi gratum si ante eo veneris quam mihi in Italiam te auctore veniendum est. litteras ad me quam saepissime; si de rebus minus necessariis, aliquem nactus; sin autem erit quid maius, domo mittito.
Ἡρακλείδειον, si Brundisium salvi, adoriemur. de gloria
misi tibi. custodies igitur, ut soles, sed notentur ἐκλογαὶ
quas Salvius bonos auditores nactus in convivio dumtaxat legat. mihi valde placent, mallem tibi. etiam atque etiam vale.