Cicero, Epistulae ad Brutum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. ad Brut.].
<<Cic. ad Brut. 1.2 Cic. ad Brut. 1.2a (English) >>Cic. ad Brut. 1.3

Scr. Romae xv K. Mai. a. 711 (43). CICERO BRVTO SAL.

1.2a.1

te benevolentiam exercitus equitumque expertum vehementer gaudeo. de Dolabella, ut scribis, si quid habes novi, facies me certiorem; in quo delector me ante providisse, ut tuum iudicium liberum esset cum Dolabella belli gerendi. id valde pertinuit, ut ego tum intellegebam, ad rem publicam, <ut> nunc iudico, ad dignitatem tuam.

1.2a.2* * * quod scribis me maximo otio egisse ut insectarer Antonios idque laudas, credo ita videri tibi. sed illam distinctionem tuam nullo pacto probo; scribis enim acrius prohibenda bella civilia esse quam in superatos iracundiam exercendam. vehementer a te, Brute, dissentio nec clementiae tuae concedo, sed salutaris severitas vincit inanem speciem clementiae. quod si clementes esse volumus, numquam deerunt bella civilia. sed de hoc tu videris; de me possum idem quod Plautinus pater in Trinummo: mi/hi quidem aetas ácta ferme est; túa istuc refert máxime.

1.2a.3opprimemini, mihi crede, Brute, nisi provideritis; neque enim populum semper eundem habebitis neque senatum neque senati ducem. haec ex oraculo Apollinis Pythi edita tibi puta; nihil potest esse venus. xv K. Maias.



Cicero, Epistulae ad Brutum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. ad Brut.].
<<Cic. ad Brut. 1.2 Cic. ad Brut. 1.2a (English) >>Cic. ad Brut. 1.3

Powered by PhiloLogic