quamvis enim tu magna et mihi iucunda scripseris de D. Bruti adventu ad suas legiones in quo spem maximam video, tamen si est bellum civile futurum (quod certe erit si Sextus in armis permanebit, quem permansurum esse certo scio), quid nobis faciendum sit ignoro. neque enim iam licebit quod Caesaris bello licuit neque huc neque illuc. quemcumque enim haec pars perditorum laetatum Caesaris morte putabit (laetitiam autem apertissime tulimus omnes), hunc in hostium numero habebit; quae res ad caedem maximam spectat. restat ut in castra Sexti aut, si forte, Bruti nos conferamus. res odiosa et aliena nostris aetatibus et incerto exitu [belli], et nescio quo pacto tibi ego possum, mihi tu dicere,
-- --
τέκνον ἐμόν, οὔ τοι δέδοται πολεμήια ἔργα,
ἀλλὰ σύ γ' ἱμερόεντα μετέρχεο ἔργα λόγοιο
redeo enim ad miseram seu nullam potius rem publicam.
M. Antonius ad me scripsit de restitutione Sex. Clodi;
-- --
quam honorifice, quod ad me attinet, ex ipsius litteris cognosces (misi enim tibi exemplum), quam dissolute, quam turpiter quamque ita perniciose ut non numquam Caesar desiderandus esse videatur facile existimabis. quae enim Caesar numquam neque fecisset neque passus esset, ea nunc ex falsis eius commentariis proferuntur. ego autem Antonio facillimum me praebui. etenim ille, quoniam semel induxit animum sibi licere quod vellet, fecisset nihilo minus me invito. itaque mearum quoque litterarum misi tibi
exemplum.