L. quidem Caesar, cum ad eum aegrotum Neapolim
-- --
venissem, quamquam erat oppressus totius corporis doloribus, tamen ante quam me plane salutavit, o mi Cicero
inquit gratulor tibi cum tantum vales apud Dolabellam quantum si ego apud sororis filium valerem, iam salvi esse possemus. Dolabellae vero tuo et gratulor et gratias ago, quem quidem post te consulem solum possumus vere consulem dicere.
deinde multa de facto ac de re gesta tua; nihil magnificentius, nihil praeclarius actum umquam, nihil rei publicae salutarius. atque haec una vox omnium est.
ne licet
-- --
quidem tibi iam tantis rebus gestis non tui similem esse. quod cum ita sit, hortatio non est necessaria, gratulatione magis utendum est. contigit enim tibi, quod haud scio an nemini, ut summa severitas animadversionis non modo non invidiosa sed etiam popularis esset et cum bonis omnibus tum infimo cuique gratissima. hoc si tibi fortuna quadam contigisset, gratularer felicitati tuae, sed contigit magnitudine quom animi tum etiam ingeni atque consili. legi enim contionem tuam. nihil illa sapientius. ita pedetemptim et gradatim tum accessus a te ad causam facti, tum recessus, ut res ipsa maturitatem tibi animadvertendi
omnium concessu daret.