Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
Previous Section

Next Section

-- --

Dignum memoratu, villa est ab Averno lacu Puteolos tendentibus imposita litori, celebrata porticu ac nemore, quam vocabat M. Cicero Academiam ab exemplo Athenarum, ibi compositis voluminibus eiusdem nominis –. huius in parte prima exiguo post obitum eius Antistio Vetere possidente eruperunt fontes calidi perquam salubres oculis, celebrati carmine Laureae Tulli qui fuit e libertis eius –. ponam enim ipsum carmen –. Quo tua, Romanae vindex clarissime linguae,
silva loco melius surgere iussa viret
atque Academiae celebratam nomine villam
nunc reparat cultu sub potiore Vetus,
hoc etiam apparent lymphae non ante repertae,
languida quae infuso lumina rore levant.
nimirum locus ipse sui Ciceronis honori
hoc dedit, hac fontes cum patefecit ope,
ut, quoniam totum legitur sine fine per orbem,
sint plures oculis quae medeantur aquae.
Plinius nat. hist. 31, 6-8.
Quare hanc mihi operam sumpsi, ut omnium philosophorum, quos habere possem, libros relegerem, indagaturus, an ne ullus unquam opinatus esset, alios esse motus sphaerarum mundi, quam illi ponerent, qui in scholis Mathemata profiterentur. Ac reperi quidem apud Ciceronem primum, Nicetam sensisse terram moveri. Postea et apud Plutarchum inveni quosdam alios in ea fuisse opinione –. Inde igitur occasionem nactus, coepi et ego de terrae mobilitate cogitare. Ad sanctissimum dominum Paulum III. Pontificem maximum, Nicolai Copernici praefatio in libros Revolutionum (1543). Cf. p. 89, 6, ubi Nicetas [Note]

-- --

Praefatio

Academicam omnem quaestionem duabus formis a Cicerone esse expositam olim cognitum est. id quibus rationibus quibusque temporibus factum sit quaerentibus gravissima etsi non omnibus partibus satis perspicua testimonia praesto sunt epistularum ab ipso datarum anno 709/45. quae deinceps proponam diebus praescriptis fere quos computaverunt ThSchiche [Note]) et OESchmidt [Note]).

Cic. Att. 12, 45, 1 (44, 4) III Id. Mai. Astura ego hic duo magna συντάγματα absolvi; nullo enim alio modo a miseria quasi aberrare possum.

Cic. Att. 13, 32, 3 IV K. Iun. e Tusculano Torquatus Romaest; misi ut tibi daretur. Catulum et Lucullum ut opinor antea. his libris nova prohoemia sunt addita, quibus eorum uterque laudatur. eas litteras volo habeas, et sunt quaedam alia.

Cic. Att. 13, 12, 3 IX vel VIII K. Quint. ex Arpinati quod ad me de Varrone scribis, scis me antea orationes aut aliquid id genus solitum scribere, ut Varronem nusquam possem intexere. postea autem quam haec coepi φιλολογώτερα, iam Varro mihi denuntiaverat magnam sane et gravem προσφώνησιν. biennium praeteriit, cum ille Καλλιππίτης adsiduo cursu cubitum nullum processerit; ego autem me parabam ad id quod ille mihi misisset ut αὐτῷ τῷ μέτρῳ καὶ λώιον, si modo potuissem - - -. nunc illam περὶ τελῶν σύνταξιν sane mihi probatam Bruto ut tibi placuit despondimus, idque tu eum non nolle mihi scripsisti. ergo illam Ἀκαδημικήν, in qua homines nobiles illi quidem sed nullo modo philologi nimis acute loquuntur, ad Varronem transferamus — etenim sunt Antiochia, quae iste valde probat —, Catulo et Lucullo alibi reponemus, ita tamen si tu hoc probas, deque eo mihi rescribas velim.

Cic. Att. 13, 13, 1 VI vel V K. Quint. ex Arpinati commotus tuis litteris, quod ad me de Varrone scripseras, totam

-- --

Academiam ab hominibus nobilissimis abstuli, transtuli ad nostrum sodalem et ex duobus libris contuli in quattuor: grandiores sunt omnino quam erant illi, sed tamen multa detracta. tu autem mihi pervelim scribas qui intellexeris ilium velle; illud vero utique scire cupio, quem intellexeris ab eo ζηλοτυπεῖσθαι — nisi forte Brutum: id hercle restabat; sed tamen scire pervelim. libri quidem ita exierunt, nisi forte me communis φιλαυτία decipit, ut in tali genere ne apud Graecos quidem simile quicquam. tu illam iacturam feres aequo animo, quod illa quae habes de Academicis frustra descripta sunt: multo tamen haec erunt splendidiora breviora meliora.

Cic. Att. 13, 14, 2 (14/15, 1) VI vel V K. Quint. ex Arpinati illud etiam atque etiam consideres velim, placeatne tibi mitti ad Varronem quod scripsimus. etsi etiam ad te aliquid pertinet; nam scito te ei dialogo adiunctum esse tertium. opinor igitur consideremus. etsi nomina iam facta sunt; sed vel induci vel mutari possunt.

Cic. Att. 13, 16, 1 IV K. Quint. ex Arpinati illam Ἀκαδημικὴν σύνταξιν totam ad Varronem traduximus. primo fuit Catuli Luculli Hortensi. deinde, quia παρὰ τὸ πρέπον videbatur, quod erat hominibus nota non illa quidem ἀπαιδευσία sed in iis rebus ἀτπριψία simul ac veni ad villam, eosdem illos sermones ad Catonem Brutumque transtuli. ecce tuae litterae de Varrone: nemini visa est aptior Antiochia ratio; sed tamen velim scribas ad me primum placeatne tibi aliquid ad ilium, deinde si placebit, hocne potissimum.

Cic. Att. 13, 18 (17/18, 2) III K. Quint. ex Arpinati ego interea admonitu tuo perfeci sane argutulos libros ad Varronem, sed tamen exspecto quid ad ea quae scripsi ad te: primum qui intellexeris eum desiderare a me, cum ipse homo πολυγραφώτατος numquam me lacessisset; deinde quem ζηλοτυπεῖν nisi forte Brutum, quem si non ζηλοτυπεῖ multo Hortensium minus aut eos qui de re publica loquuntur. plane hoc mihi explices velim, in primis maneasne in sententia ut mittam ad eum quae scripsi, an nihil necesse putes. sed haec coram.

Cic. Att. 13, 19, 3 prid. K. Quint. ex Arpinati in Varrone ista causa me non moveret, ne viderer φιλένδοξος; sic enim constitueram, neminem includere in dialogos eorum qui viverent. sed quia <scripseras> et desiderari a Varrone et magni ilium aestimare, eos confeci et absolvi (nescio quam bene, sed ita accurate ut nihil posset supra) Academicam omnem quaestionem libris quattuor. in eis quae erant contra ἀκαταληψίαν praeclare collecta ab Antiocho Varroni dedi; ad ea ipse respondeo, tu es tertius in sermone nostro.

-- --

si Cottam etVarronem fecissem inter se disputantes, <ut> a te proximis litteris admoneor, meum κωφὸν πρόσωπον esset. 4hoc in antiquis personis suaviter fit, ut et Heraclides in multis et nos VI de re publica libris fecimus. sunt etiam de oratore nostri tres mihi vementer probati: in eis quoque eae personae sunt ut mihi tacendum fuerit; Crassus enim loquitur Antonius Catulus senex C. Iulius frater Catuli Cotta Sulpicius: puero me hic sermo inducitur, ut nullae esse possent partes meae. quae autem his temporibus scripsi Ἀριστοτέλειον morem habent, in quo sermo ita inducitur ceterorum ut penes ipsum sit principatus. ita confeci quinque libros περὶ τελῶν ut Epicurea L. Torquato Stoica M. Catoni περιπατητικὰ M. Pisoni darem; ἀζηλοτύπητον id fore putaram, quod omnes illi decesserant. bhaec Academica ut scis cum Catulo Lucullo Hortensio contuleram. sane in personas non cadebant, erant enim λογικώτερα quam ut illi de iis somniasse umquam viderentur. itaque ut legi tuas de Varrone tamquam ἕρμαιον arripui (aptius esse nihil potuit ad id philosophiae genus quo ille maxime mihi delectari videtur) easque partes ut non sim consecutus ut superior mea causa videatur; sunt enim vehementer πιθανὰ Antiochia. quae diligenter a me expressa acumen habent Antiochi, nitorem orationis nostrum,s si modo is est aliquis in nobis. sed tu dandosne putes hos libros Varroni <etiam> atque etiam videbis. mihi quaedam occurrunt, sed ea coram.

Cic. Att. 13, 21, 4 (21 a 1) K. Quint. aut pridie ex Arpinati Varroni quidem quae scripsi te auctore ita propero mittere ut iam Romam miserim describenda. ea si voles statim habebis; scripsi enim ad librarios ut fieret tuis, si tu velles, describendi potestas. ea vero continebis quoad ipse te videam.

Cic. Att. 13, 22, 1 IV Non. Quint. ex Arpinati de Varrone non sine causa quid tibi placeat tam diligenter exquiro: occurrunt mihi quaedam, sed ea coram. te autem ἀσμεναίτατα intexui, faciamque id crebrius, proximis enim tuis litteris primum te id non nolle cognovi. ———— Varroni simul ac te videro, si tibi videbitur, mittam; quid autem dubitarim cum videro te scies.

Cic. Att. 13, 23, 2 VI Id. Quint. ex Tusculano libri ad Varronem non morabantur; sunt enim effecti ut vidisti, tantum librariorum menda tolluntur. de quibus libris scis me dubitasse, sed tu videris. item quos Bruto mittimus in manibus habent librarii.

Cic. Att. 13, 24 (, 1) V Id. Quint. ex Tusculano quid tibi ego de Varrone rescribam? quattuor διφθέραι sunt in

-- --

tua potestate; quod egeris id probabo. nec tamen αἰδέομαι Τρῶας — quid enim? —, sed ipsi quam res illa probaretur magis verebar; sed quoniam tu suscipis, in alteram aurem.

Cic. epist. 9, 8 V aut IV Id. Quint. ex Tusculano Cicero Varroni. Etsi munus flagitare, quamvis quis ostenderit, ne populus quidem solet nisi concitatus, tamen ego exspectatione promissi tui moveor ut admoneam te, non ut flagitem. misi autem ad te quattuor admonitores non nimis verecundos: nosti enim profecto os huius adulescentioris Academiae; ex ea igitur media excitatos misi. qui metuo ne te forte flagitent, ego autem mandavi ut rogarent. Exspectabam omnino iam diu meque sustinebam ne ad te prius ipse quid scriberem quam aliquid accepissem, ut possem te remunerari quam simillimo munere; sed cum tu tardius faceres, id est ut ego interpreter diligentius, teneri non potui quin coniunctionem studiorum amorisque nostri quo possem litterarum genere declararem. feci igitur sermonem inter nos habitum in Cumano, cum esset una Pomponius; tibi dedi partes Antiochinas, quas a te probari intellexisse mihi videbar, mihi sumpsi Philonis. puto fore ut cum legeris mirere nos id locutos esse inter nos quod numquam locuti sumus; sed nosti morem dialogorum. 2Posthac autem mi Varro quam plurima si videtur, et de nobis inter nos — sero fortasse; sed superiorum temporum fortuna rei publicae causam sustineat, haec ipsi praestare debemus. atque utinam quietis temporibus atque aliquo si non bono at saltem certo statu civitatis haec inter nos studia exercere possemus. quamquam tum quidem vel aliae quaepiam rationes honestas nobis et curas et actiones darent; nunc autem quid est, sine his cur vivere velimus? mihi vero cum his ipsis vix, his autem detractis ne vix quidem. sed haec coram et saepius. Migrationem et emptionem feliciter evenire volo tuumque in ea re consilium probo. Cura ut valeas.

Cic. Att. 13, 25, 3 IV Id. Quint. ex Tusculano sed quid est tandem quod perhorrescas quia tuo periculo iubeam libros dari Varroni? etiam nunc si dubitas, fac ut sciamus. nihil est enim illis elegantius: volo Varronem, praesertim cum ille desideret; sed est ut scis δεινὸς ἀνήρ· τάχα κεν καὶ ἀναίτιον αἰτιόῳτο: ita mihi saepe occurrit vultus eius querentis fortasse vel hoc, meas partes in iis libris copiosius defensas esse quam suas; quod mehercule non esse intelleges, si quando in Epirum veneris — nam nunc Alexionis epistulis cedimus. sed tamen ego non despero probatum iri Varroni, et id, quoniam impensam fecimus in macrocolla, facile patior teneri. sed etiam atque etiam dico, tuo

-- --

periculo fiet; quare, si addubitas, ad Brutum transeamus, est enim is quoque Antiochius. o Academiam volaticam et sui similem, modo huc modo illuc. sed quaeso epistula mea ad Varronem valdene tibi placuit? male mi sit si umquam quicquam tam ἐν παρέργῳ; at ego ne Tironi quidem dictavi, qui totas περιοχὰς persequi solet, sed Spintharo syllabatim.

Cic. Att. 13, 35, 2 III Id. Quint. ex Tusculano Varroni scribis te simul ac venerit: dati igitur iam sunt nec tibi integrum est, hui si scias quanto periculo tuo. aut fortasse litterae meae te retardarunt, si eas nondum legeras cum has proximas scripsisti. scire igitur aveo quo modo res se habeat.

Cic. Att. 13, 44, 2 XIII vel XII K. Sext. ex Tusculano tu tamen ausus es Varroni dare: exspecto quid iudicet; quando autem pelleget?

Cic. Att. 13, 21, 3 IV K. Sext. Astura nunc ad rem ut redeam, inhibere illud tuum, quod valde mihi adriserat, vehementer displicet; est enim verbum totum nauticum. quamquam id quidem sciebam, sed arbitrabar sustineri remos cum inhibere essent remiges iussi. id non esse eius modi didici heri cum ad villam nostram navis appelleretur. non enim sustinent sed alio modo remigant; id ab ἐποχῆ remotissimum est. quare facies ut ita sit in libro quem ad modum fuit; dices hoc idem Varroni, si forte mutavit. nec est melius quicquam quam ut Lucilius (1305): 'sustineas currum ut bonus saepe agitator equosque'; semperque Carneades προβολὴν pugilis et retentionem aurigae similem facit ἐποχῆ. inhibitio autem remigum motum habet et vehementiorem quidem remigationis navem convertentis ad puppim. vides quanto hoc diligentius curem quam aut de rumore aut de Pollione.

Constat igitur medio mense Maio vel paulo post Catulum et Lucullum id est prioris formae libros duo ita perfectos fuisse ut eorum Attico fieri posset copia, nisi quod iis postea nova prohoemia sunt addita. cumque Torquatus id est liber de finibus I et fortasse II post illos Attico dati sint, duo illa magna συντάγματα (2) etiam nunc nihil mihi probabilius videtur quam esse Catulum et Lucullum. [Note])

-- --

quando autem coeperit Cicero huic scriptioni operarn dare incertum est; nisi forte ad Luculli p. 97, 10ss. pertinent illa quae scribit Att. 12, 23, 2 (XIV K. Apr. Astura) et, ut scias me ita dolere ut non iaceam, quibus consulibus Carneades et ea legatio Romam venerit scriptum est in tuo annali. haec nunc quaero, quae causa fuerit - - - et - - - quae controversiae, praeterea qui eo tempore nobilis Epicureus fuerit Athenisque praefuerit hortis, qui etiam Athenis πολιτικοὶ fuerint illustres. quae etiam ex Apollodori puto posse inveniri; quam rem dubiam esse apparet. sed e Tusculano XI K. Quint. ut videtur (Att. 13, 10, 3) profectus est in Arpinas [Note]); quo ut venit Academicos sermones ad Catonem Brutumque transtulit (50), scilicet ut cum iis ipse loqueretur. et erat quidem uterque illorum in philosophia satis versatus; tamen propter Catonis perfecti illius Stoici personam ab Academicis quaestionibus abhorrentem dubitari potest quam valde Ciceroni consilium suum placuerit. certe id paucis diebus post iterum mutavit et Attici admonitu (10. 26. 30s. 51s. 55ss. 67. 90. 100) quae scripserat transferre coepit ad M. Varronem (21.27), quem iam novem annis ante, de re publica cum scriberet, ab eodem rogatus in prooemio aliquo aut appellaverat aut fuerat appellaturus (Att. 4, 16, 2); idque institutum perpaucis diebus (27. 46. 55. 68) ita perfecit ut Varroni Antiochia daret (51. 71. 94. 137), ad ea ipse responderet (72. 138), tertium Atticum adiungeret (42. 72. 137), praeterea ex duobus libris efficeret quattuor (28. 70. 118. 126). quibus vix confectis rursus haesitat, Atticum obtundit rogitando dandosne putet Varroni, qui intellexerit illum velle, placeatne omnino aliquid mitti ad ilium (30. 40. 52. 57ss. 96. 106). tandem paulo ante K. Quint. patitur ab Attico sibi persuaderi esse dandos (100); paulo post Non. iam librariorum menda tolluntur (113. 118); componitque quamvis negotiis occupatus diligentissime (169ss.) epistulam ad Varronem (122ss.). [Note]) statim rursus incipit vacillare (155) venitque ei in mentem etiam tum Brutum substituere in locum Varronis (165). sed interim fere Id. Quint. huic Atticus libros dederat (173. 179). extremo testimonio (181ss.) luculente perspicuum fit quam Cicero perpoliendis his libris [Note]) adhibuerit curam (cf. 33ss. 69. 94). quod in quattuor magis cadere quam in priores credemus illi (37), etiam si multa mutata in tam exiguo temporis spatio vix credas; quae quidem videmus differre inter Lucullum et Academicos III et IV, exceptis scilicet iis quae testium vel librariorum incuria effecta sunt, pleraque ad dialogi rationes pertinent id est mutatas personas et scaenam (p. 88, 14. 90, 19, cf. 25, 8ss.), fortasse etiam tempus diei (p. 79, 17), unum (p. 88, 3) ad reddendum Democriti vocabulum; quaedam (p. 87, 16. 88, 15. 89, 2) ambigua sunt. praeterea in Academici I fragmento maiore quae sint maxime Varronis causa novata facile intellegitur. quod autem scribit Cicero (29) grandiores sunt omnino quam erant illi, sed tamen multa detracta, id non ita intellexerim quasi dempserit multa, addiderit plura, sed ut paulo infra scribit (37), breviores esse multis detractis (cf. p. XV), eosdem splendidiores, puto propter duplicatum numerum librorum, fortasse etiam Varronis personam magis decoram, denique utraque de causa meliores.

Sed priore forma libros descriptos quin in publicum exire noluerit auctor dubitari non potest, si quidem ipse scribit (35) Atticum iacturam in eis facere nec eos usquam nominat nisi in illis epistulis, cum alteros saepe commemoret: Tusc. 2, 4 pro Academia autem quae dicenda essent satis accurate in Academicis quattuor libris explicata arbitramur; nat. deor. 1, 11 qui autem admirantur nos hanc potissimum disciplinam secutos, his quattuor Academicis libris satis responsum videtur et paulo infra (1, 12) nec tamens fieri potest ut qui hac ratione philosophentur hi nihil habeant quod sequantur (cf. p. 30, 6. 44, 10. 76, 20. 80, 27. 81, 14. 18). dictum est omnino de hac re alio loco diligentius; div. 2, 1 quod genus philosophandi minime adrogans (cf. p. 63, 5. 84, 17. 91, 1) maximeque et constans (cf. p. 18, 12. 49, 15. 53, 3) et elegans arbitraremur quattuor Academicis libris ostendimus [Note]); Tim. 1 multa sunt a nobis et in Academicis

-- --

conscripta contra physicos (cf. p. 20, 13ss. 84, 26ss.); denique off. 2,8 postquam exposuit Academicos et constanter facere et habere quae sequerentur sed haec ait explanata sunt in Academicis nostris satis ut arbitror diligenter; adde epistulam ad p. 24, 9 adscriptam, in qua loquitur de 'Academico tertio' et de 'Academicis'. hinc illud quoque apparet, cur Academicos inscribi iusserim non ut docti consuerunt Academica; recte Augustinus civ. 6, 2 in libris Academicis, c. acad. 2, 7, 17 et 3, 20, 45 Academicos. nam Cicero cum scribit Att. 13, 19, 5 (supra 87) haec Academica non libros dicit sed res ut paulo infra (94) Antiochia. post Ciceronem prioris formae libri commemorantur a Quintiliano inst. 3, 6, 64 M. Tullius non dubitavit aliquos iam editos libros allis postea scriptis ipse damnare, sicut Catulum et Lucullum et hos ipsos de quibus modo sum locutus artis rhetoricae; et hos quidem ab ipso esse lectos certum est, illos incertum. unius Luculli mentionem facit Plutarchus, qui cum de Antiocho Ascalonita scribat Luc. 42, 3 ὃν πάσῃ σπουδῇ ποιησάμενος φίλον ὁ Λεύκολλος καὶ συμβιωτὴν ἀντέταττε τοῖν Φίλωνος ἀκροαταῖς credidisse id videtur Ciceroni (p. 32, 22ss.), atque pergit ὧν καὶ Κικέρων ἦν, καὶ σύλλραμμά γε πάλκαλον ἐποίῃσεν εἰς τὴν αἵρεσιν, ἐν ᾧ τὸν ὑπὲρ τῆς καταλήψεως λόγον Λευκόλλῳ τεριτέθεικεν, αὙτῷ δὲ τὸν ὑπὲρ τῆς καταλήψεως λόγον Λευκόλλῳ περιτέθεικεν, αὑτῷ δὲ τὸν ἐναντίον· Λεύκολλος δʼ ἀναγέγραπται τὸ βιβλίον. Catulus igitur periit, Lucullus sive casu sive consilio est nescio quo conservatus. usus autem videtur ne hoc quidem quisquam, nec grammatici nec Lactantius aut Augustinus, sed omnes, de quibus quidem pro certo id possumus statuere, Academicis quattuor; qua de causa etiam ea testimonia de quibus possit dubitari his adscripsi.

Iam separatim de utrisque libris agendum est, ac prius quidem de prioribus id est Catulo et Lucullo. ii et inter se et cum Hortensio dialogo paulo ante scripto (cf. p. 28,30) personarum temporum locorum rationibus coniuncti fuerunt. disputabant in omnibus cum Cicerone iidem tres ita ut singulorum in singulis dialogis esset quidam principatus, item in singulorum villis sermo haberetur, Hortensi in Luculli villa nescio qua, Catuli in huius sive Pompeiano sive, quod probabilius videtur, Cumano (cf. p. 30. 30. 66, 9 s. Aug. c. acad. 3, 16, 35), Luculli in Hortensi villa quae fuit apud Baulos (p. 30, 28 cf. 76, 26). Catuli et Luculli sermones habiti finguntur duobus continuis diebus; fueritne Hortensi dies ante hos proximus an longius inde remotus non constat. cumque Cicero consulatus sui in Lucullo (p. 57, 10 ss. 58, 2) mentionem ab hoc ipso inici fecerit, Q. Lutatius Catulus autem, is qui a. 676/78 consul fuit, a. 694/60 mortuus sit, apparet duorum vel trium illorum annorum spatio Catuli Lucullique dialogorum tempus contineri, nec inde ea abhorrent quae de Hortensio statui possunt. [Note]) quodque Diodotum Cicero in Lucullo p. 84, 13 ait apud se habitare, eum mortuum esse constat a. 695/59 (Att. 2, 20, 6). illis annis Catulus et Hortensius cum Cicerone fuerunt inter principes senatus (Att. 1, 13, 2); Catulus Ciceronem patrem patriae dixerat (Sest. 121) ab eoque in propugnatorum rei p. numero ponitur (ibid. 101); Lucullum qua re sibi devinxerit Cicero ipse dicit p. 27, 26; cum Hortensio se post consulatum coniunctissime versatum esse scribit in Bruto 323.

Varroniani libri ita ex Catulo Luculloque effecti sunt ut bini responderent singulis; quae enim ex tertio Academico a testibus adferuntur, aut prooemii esse possunt (p. 24, 10) aut sunt in Luculli oratione [Note]), quae e quarto, Ciceronis orationi quae in Lucullo est respondent; inde facilis coniectura est de primo secundoque et Catulo. sed mirum est quod tertii ut dixi prooemium fuit idque ipsius Ciceronis testimonio constat, primus prooemio caret, si prooemium id vocamus quo auctor ipse loquitur sine dialogo. eius prooemii loco exordium est exornatum, quo et Varro laudatur et de Ciceronis studiis rationibusque similiter agitur atque aliis in prooemiis. conferri in hac re potest quintus de finibus, et tamen huius non eadem ratio est. [Note]) Habitae finguntur disputationes paulo ante quam scriptae, et fictas esse ipse profitetur in epistula illa (139).

Fictusne etiam locus disputationis omnino sit dubium est. quae habetur in villa Varronis Cumana (testim. 136, p. 1, 8) quae erat prope Ciceronis Cumanum (p. 1, 1). [Note]) et

-- --

Ciceronem quidem postquam ingressus erat philosophiam litteris inlustrare (p. 2, 10) id est post Tulliae mortem (p. 5, 20 cf. nat. deor. 1, 9) non fuisse in regione illa satis ex epistulis constat; at sub finem anni superioris triduum fere in Cumano suo fuerat (epist. 7, 4. 9, 23), eodemque iam anno se de philosophia scripturum significarat orat. 148 et ad ipsum Varronem scribens epist. 9, 2, 5, eidem epist. 9, 5, 2 pollicitus erat in Cumanum se eum persecuturum. quibus rebus commixtis potuit efficere quod certe simile esset veri.

Ad Catulum dialogum aliquatenus restituendum praeter testim. 6 quod est de prooemio duo genera indiciorum praesto sunt, quorum alterum e Lucullo repetendum est alterum ex Academicis I et II. atque ex illo quidem apparet dictum a Catulo de libris Philonis (p. 32, 3), quibus is cum Clitomacho operam multos annos dedisset (p. 35,7) nova quaedam commoverat (p. 36, 3). contra quae ille non suis armis pugnavit sed patris, eius qui olim a Cicerone de oratore disputans erat inductus. is cum a. 667/87 a C. Mario coactus esset vita se ipse privare, potuerat fortasse brevi ante mortem eos Philonis libros cognoscere quos eodem anno Alexandriam allatos esse Lucullus dicit p. 32,3 deque iis cum ipso Philone disputare, qui Mithridatico bello Athenis profugerat Romamque venerat. illi igitur quae pater dixerat commemoravit filius (p. 32,16), in quibus erat mendacii crimen (p. 36, 5), quod Philo negaret ea quae Carneades dixisse ferretur ab Academicis omnino dici (p. 32, 29 cf. 65, 7 et Acad. p. 6, 16), defenditque (ibid.) eam ipsam sententiam quam Carneadis fuisse pater dixerat, ut putaret opinaturum sapientem (p. 102, 14 cf. 56, 3. 60, 3. 65, 5. 83, 5), esse autem probabile aliquid et veri simile, qua ille uteretur regula et in agenda vita et in quaerendo ac disserendo (p. 43, 21—45, 22 et 21, 10ss.). Antiochi partes suscepit Hortensius, sed ita ut ea quae in promptu essent diceret (p. 31, 10); velut qui in dialogo qui eius nomen gerit totam dialecticam illusisset quaesissetque quo modo qui omne verbum ambiguum esse dicerent idem ambigua explicaturi essent, is simili illic artificio usus postulabat ut id ipsum saltem Academici dicerent a sapiente perceptum, nihil posse percipi (p. 41, 5). Pro Philone dixit Cicero ipse,

-- --

qui olim totum ei cum Romae esset se tradiderat. in ea defensione multa protulit contra sensuum fidem (p. 65, 16 cf. 36, 30) eaque minute concisa (p. 47, 32); quod cum loco se fecisse dicat non necessario (p. 65, 16), apparet earn partem disputationis Academicae seiunctam a reliquis quasi praeludendi causa esse praemissam; in qua videtur etiam veteres physicos nominasse (p. 32, 34. 33, 20 cf. 62, 4ss. et 19, 3). sed quod multus fuisse dicitur in fabricandis verbis (p. 35, 23. 38, 7 cf. 36, 11), id ita verum est ut vix credi possit ceteros novis vocabulis plane abstinere potuisse. quae in Acad. I Varro incipit fingere (p. 11, 17. 13, 21. 17, 8. 16); et ἐναργείας quidem vocabulum cum in Lucullo ita ad Latinum sermonem convertatur ut intellegatur tum primum converti (p. 35, 21) [Note]), sequitur ut ne de re quidem ilia in Catulo actum sit nisi forte leviter ac strictim [Note]); sed visum pro φαντασίᾳ satis illo sermone erat tritum (p. 36,11), id autem a Catuli reprehensione Philonis abesse vix poterat; quare ut opinor iocanti Lucullo aliquid concedemus. Hac omni disputatione videri poterat tota fere quaestio esse tractata et causa Antiochi labefacta (p. 31, 4. 19); sed in extremo ut videtur libro Lucullus se pollicitus est reconditiora quae ab Antiocho audisset esse dicturum (p. 31, 5. 10).

In Varroniani dialogi prioris principio videmus M. Varronem, de quo conferas prooemium et testimonia, a Socrate exorsum Platonis philosophandi rationem eiusque dissupationes usque ad Zenonem exponere (p. 7,1–18,15), deinde Ciceronem incipere docere ab Arcesila Zenonem impugnante veterem Academiam esse revocatam, Carneadem in Arcesilae ratione permansisse (p. 18, 27–20, 5). quae restant e primo libro (p. 20, 5–11) fidem faciunt eum de Carneade egisse et de Stoicorum cum eo contentionibus. deductam fuisse hanc narrationem usque ad Philonem et Antiochum ipsi causae consentaneum est. E secundo libro quae supersunt ea magnam partem (p. 20, 13–21, 9) apparet esse orationis contra oculorum reliquorumque sensuum veritatem habitae, a Cicerone scilicet ut in Catulo. certis huius loci reliquiis sententiam addidi (p. 20, 20) a Servio falso, ut est testis saepe infidus, ex Tusculanis citatam, quae in nullum Ciceronis librum tam bene quam in hunc convenit. subiunxi his (p. 21, 10–14) Augustini

-- --

testimonium, quod ut olim [Note]) ita nunc Hortensio dialogo vereor adscribere; quamquam si quis haec malit credere non e certo Academicorum loco ducta sed ad instituendos adulescentes ab Augustino concepta, non intercedam. [Note]) sed potuit certe ab eius modi oratione transiri ad inducendum probabile; quo et illud fragmentum pertinet quod posui p. 21, 15 (suppleas <sapientem earn visionem secuturum> quae) et ea quae deinde (p. 21, 17ss.) adscripsi ex Augustino. [Note]) quae secuntur fragmenta duo (p. 22, 10–13), de iis incertum est iudicium; credas autem prius spectare ad vitam sapientis, quam quidem is agat sequens probabilia, nisi forte adversarii est quaerentis qui possit talis vita agi si nulli rei adsentiatur; unde fortasse digressio facta est ad vitam Romanorum publicam, quo pertinet fragmentum posterius. [Note]) proximi testimonii (p. 22, 14ss.) sententias et lepores Ciceronis esse constat, verba non item; sed huic libro satis probabiliter adscribitur nec inepte orationis Tullianae partibus extremis. de mysteries autem Academicorum (p. 24, 5ss.) quo loco dixerit Cicero aegre definias; apparet autem ad eum Catuli locum qui huic respondebat respicere Lucullum p. 56, 12, ut de libro quidem vix possit dubitari.

His quae de Catulo et de Academicis dicta sunt inter se comparatis addenda sunt pauca. in Catulo quoque quin fuerint Socraticarum sectarum origines et immutationes enarratae sane veri simile est; credas a Cicerone eandem partem expositam esse quam in Acad. I, alteram id est priorem aut a Lucullo aut ab Hortensio. [Note]) in Academicis quoniam unus Cicero contra Philonem dixit, necesse est Catuli partes et Ciceronis fuisse confusas, atque inde

-- --

magnam partem puto factum ut multa detraherentur (cf. p. IX), ea nimirum quae non opus esset bis dici ab eodem. Hortensi partes conicias ad Atticum esse translatas, qui ut ille ab universa philosophia ita hic procul aberat ab Academia. [Note])

-- --

Iam de codicibus agam, et incipiam quidem ab Academici I fragmento illo. cuius codices permulti sunt sed plerique eorum recentes. discernuntur autem indiciis satis certis duo genera codicum et in utroque familiae quaedam potestque adscendi ad duo archetypes saeculo XII non inferiores.

Incipiam ab ea classe cuius cum plurima exempla sunt [Note] tum unum vetustius omnibus. is est codex Parisinus bibl. nation. Lat. 6331 olim Puteaneus (Halmio P), quem olim [Note] saeculo XV tribuerunt docti, nunc rectius tribuunt XII. [Note]) forma est fere quadrata, membrana crassa et male levigata; singulae paginae versus habent 31. libros de finibus V, qui in paginis sunt 1r-85r, sequitur in eadem pagina Academici fragmentum, quod primitus videtur dictum fuisse de finibus liber sextus. [Note]) exit fol. 93v med. in facultate subscriptione non addita. in eiusdem paginae parte reliqua 13 versus saec. XIII vel XIV scripti nunc sunt erasi. deinde duo folia resecta, quae extrema fuerunt quaternionis XII; nam fol. 21 per errorem bis numeratum est. quae secuntur quamquam eiusdem fortasse scriptorii tamen alterius librarii sunt: Senecae de beneficiis de dementia de remediis fortuitorum, 'ortus vita et finis beati Albani martyris' (p. 140v); fol. 141 vacat. scriptus est codex compendiis sat multis, correctus in paucis ab ipso librario, saepe ab altera manu sed aetate vix inferiore, quae manus etiam varias lectiones quasdam vel coniecturas in margine addidit. [Note])

Cum hoc intimo cognationis vinculo coniuncti sunt apparente etiam in nomine Academici quattuor qui secuntur.

Leidensis Perizonianus in fol. 25 [Note]) scriptus saec. XIV vel XV [Note]

-- --

foliis 325 continet hos libros: off. fin. Acad. (fol. 117r—122v) Tusc. de nat. deor. divin. fat. leg., prophetiam de Carolo magno, sen. amic. parad. is Parisini simillimus est nisi quod varias lectiones non habet in margine sed bis (p. 12, 26. 13, 9) in textu quae Parisinus in margine et in paucis ad alios discedit. [Note]) Ex parte tantum novi bibliothecae Vaticanae Palatinum [Note] Lat. 1511 saec. XV, qui post libros de finibus Academicum habet fol. 82v—90r; variae lectiones sunt in margine. Tertius est codex Amstelodamensis bibl. univers. 80 saec. XV [Note] an XIV. [Note]) Senecae ad Paulum epistulas, eiusdem ad Lucilium de benef. de clem. de rem. fort. Ciceronis de fin. V sequitur ut sextus Academicus. Parisini variae lectiones aut in margine aut inter versus manu II adiectae sunt omnes. hic a Parisino paulo saepius discrepat quam illi. [Note]) Ad hunc proxime accedit sed neglegentius scriptus est codex Parisinus bibl. nation. Lat. 14761 olim S. Victoris 90. [Note])

Cum hos codices aut ex ipso Parisino π aut e fonte simillimo ductos esse appareat, ad alterum eiusdem classis exemplar ab illo aliquantum discrepans redeunt ii libri quos nota ω complector. qui cum sint ad XL numero infimaeque [Note] aetatis nec de omnibus plena notitia suppetat, tamen olim rationibus sat certis potui aliquot stirpes discernere, quas in maiore editione [Note]) litteris α β δ ε ζ η θ κ signavi; pauci restabant qui, sive quod parum noti essent sive quod neglegentius scripti sive quod confusae traditionis, nulli stirpi certo posse tribui viderentur. nunc et enumeratio eorum visa est ad maioris editionis praefationem reservanda et stirpium notatio abicienda. [Note]) Sed ut horum omnium (ω) communem auctoritatem breviter exponam, eam coniuncto classis γ et Parisini π eiusque propinquorum testimonio cedere debere plerumque apparet. [Note]) quaeque ii vera aut veri similia habent soli, ea e coniectura potius hausta duxerim quam e proprio aliquo fonte, p. 10, 22 que et 3, 6 labor, quod quidem coniectura ortum veri simile fit simili sed certe deteriore coniectura in marginibus codicum π ρ adscripta. [Note]) sed ubi ω cum Γ contra π eiusque asseclas consentiunt, manifestum est in his erratum, ut p. 8, 15. 15, 18.

Alterius classis item duae stirpes sunt, altera interpolata [Note] altera interpolationibus fere libera sed multis vitiis scribendi inquinata. Huius quattuor codices cognitos habeo qui secuntur.

Neapolitanus bibl. nation. IV G 43 membr. s. XV formae [Note] paene quadratae. hic cum olim fuerit quaternionum XIII, nunc extrema folia amissa sunt. sed et ipse e codice mutilo fluxit. primo enim loco habet finium libros; fol. 95v exit in se ipsa contenta est fin. 5, 79; pergitur fol 95v Quare prauumue, in quibus Quare ex finibus est, prauumue ex Academico p. 8, 28. fol. 96v exit in aer p. 12, 3; 97r incipit ad probandum p. 14, 8. finis Academici est fol. 99v med. sine subscriptione. foll. 100–102 vacant. collationem a ThSchiche acceptam relegi ipse.

Codex Mutinensis bibl. Estensis, qui a. 1900 signatus erat α Q [Note] 5, 11, olim VI C 19 et XII E 6, formae fere quadr., scriptus est a. 1393 in membrana rugosa non satis diligenter; multa correxit aut ipse librarius aut alter homo non multo post. finium libros fol. 68r–73r med. sequitur Academicus sine inscriptione et subscriptione. secuntur ex Apulei apologia p. 15, 13–29, 13 Helmi (fol. 73r–76v). ex parte contulerat EStroebel, totum contuli ipse. Cod. Neapolitanus bibl. nation. IV G 46 [Note] chart. s. XIV vel XV formae oblongae, binis columnis scriptus. habet inter libellum de opt. gen. orat. et Timaeum fol. 36v–41r Academicum inscriptione aut subscriptione a prima manu nulla. contulerat EStroebel, ego relegi. Huius persZZZmilis est cod. [Note] Matritensis bibl. nation. Aa 25 membr. s. XIV formae maximae, in quo post finium libros fol. 326v–331v Academicus est mutilus ita ut ultimum sit dicerent p. 16, 6. cognitum habeo Oscari Leuze beneficio.

Ad alteram stirpem, quam interpolatam dixi, referendi sunt quinque qui secuntur.

-- --

Cod. Gedanensis bibl. publ. IX q B 11 membr. s. XV formae [Note] fere quadratae. post finium libros fol. 118lr–127v Academicum habet sic inscriptum M. T. Ciceronis commentum super librum Achademicorum incipit; subscriptum Nil plus repperi et credo nil plus reperiatur de libro isto et cetera. correctus est non multo post librarium, plerumque ad exemplar aliquod familiae ω. Huius gemellus fere, nisi quod non correctus, Florentinus est bibl. nation. Magliabecchianus XXI 30 chart. s. XV formae maximae. post libros de finibus et de fato Academicus legitur, secuntur Timaeus et de nat. deor. olim signavi γ1, in hac editione non commemoravi.

Ut hi duo ita inter se coniuncti sunt tres reliqui:

Cod. Florentinus bibl. Laurent. Strozzianus 37 membr. s. XIV [Note] vel XV formae oblongae. inter libellum de fato et orationem pro Archia habet fol. 64v–73r Academicum. inscriptum M. T. Ciceronis incipit pars quaedam cuiusdam libri Achademicorum librorum, subscriptum Nil plus repperi et credo nil plus reperiatur de Libro isto. Laus deo. Cod. Vaticanus Lat. 1720 membr. formae maximae. librum de fato fol. 203v–209v sequitur Academicus; inscriptum Marci.Tullii Ciceronis pars cuiusdam libri unius Achademicorum. lege feliciter, subscriptum Marci Tullii Ciceronis pars Achademicorum explicit. non reperitur plus. valeas qui legis, singulis paginis inscriptum pars III Achademicorum. in maiore editione signavi φ1, in hac non commemoravi. Cod. Scorialensis T III 18 (olim VG 22 et [Note] III D 17) membr. s. XV formae octonariae. librum de fato sequitur fol. 152r Academicus, inscriptio est M. T. C. Achademicorum liber incipit, subscriptio nulla. contulit mihi OLeuze.

Iam priusquam ad classium quas dixi auctoritates inter se comparandas et ponderandas accedamus, illud monendum est, superiores editores inde ab Halmio ex classi Γ unum Gedanensem cognitum habuisse. quem ille non numquam unum sequi non veritus est nec ab eo Baiter discessit nisi in paucis; CFWMueller vero optimum omnium dixit Gedanensem. contra Reid ilium omni auctoritate carere utpote a docto librario correctum et interpolatum professus est. at in philologi vol. LII p. 726ss. Eduardus Stroebel, cum de libris a se in Italia inspectis referret, ex iis quosdam cum Gedanensi contra ceteros stare et quidem illis probabiliora saepe praebere demonstravit. pleniore apparatu a me congesto apparuit Gedanensis vitia fere ipsius esse vel eius stirpis, virtutes ab archetype classis γ esse ductas, eiusque archetypi lectionum certiores testes esse illos σμ et praeter pauca, de quibus paulo infra dicam, νν1. de universa autem classis Γ auctoritate res paene conficitur eo quod in illa p. 20, 9 extremae litterae servatae sunt

-- --

et to; scilicet eae vel in communi omnium archetype vel in aliquo ex eius maioribus extremae fuerunt paginae alicuius vel si forte quaternionis, amissis autem reliquis partibus cum sensu cassa essent, in archetype classis δ omissae sunt. nam quod eaedem absunt a codice ν, eius rei eandem causam fuisse suspicor, sive is defectus in hac classi proprius est codicis illius sive iam in eo fuit e quo ν et ν1 originem trahunt. qui communis fons quod etiam alibi habuit a ceteris δ discrepantia, consentientia cum δ vel ω, id sive casui tribuas (pauca enim sunt ac levia [Note])) sive rarae cuidam correctioni; de origine quidem illius fontis vix videtur aliter posse iudicari. Ea igitur unius codicis discrepantia omissa dicam non pauca verba uno archetypo γ esse servata [Note]); e quibus unum per se dubium est, vera p. 4, 18, sed ut fortasse facile inde recuperetur quod verum sit, cetera aut certa aut probabilia. at etiam δ non nulla habet quae desunt in γ; e quibus paulo plura sunt quam illic reiectanea, sed eadem interpolationis suspicioni non obnoxia, quare ne illa quidem interpolatori adscribere animum induxi de quibus dubitare possis. [Note]) Hinc quae oritur persuasio, ut neutram classem alteri omnino praeferendam credamus, ea reliquis discrepantiis confirmatur. [Note]) denique in molestissimo varietatis genere quod continetur collocatione verborum unus locus est quo confidenter iudicare liceat, p. 3, 17, ubi γ praestat; in ceteris variis nec satis certis usus rationibus modo hunc secutus sum testem modo illum.

Exemplaria igitur illa quae γ et δ voco ex uno archetypo ita videntur esse ducta ut in utroque par fere neglegentia librarii cognoscatur. ac fortasse iam archetypus ille neglegenter erat scriptus, deinde ad exemplar correctus. qua de re nolo in fragmento tam parvo ac testibus tam recentibus hariolari; tantum velim animadverti, interdum cum discrepent inter se γ et δ, ipsum Parisinum π ita esse correctum ut aut cognosci possit aut conici eum ante correctionem aliqua alterius lectionis habuisse vestigia. [Note])

-- --

Luculli codices vetustissimi et optimi cum iidem sint qui de natura deorum, de quibus egimus in praefatione fasciculi 45, non opus est hic repetere omnia, ponam tamen necessaria.

Est igitur in codice bibliothecae academiae Lugduno-Batavae [Note] Vossiano Lat. Fol. 84 [Note]) saeculi IX extremi vel ineuntis X, litteraturae Carolinianae, formae oblongae, inter Paradoxa Stoicorum et de legibus fol. 88r–104v Lucullus a duobus librariis scriptus alternis, correctus in posteriore parte, cuius Lucullus est, non multo post illos a tribus hominibus, qui quibus litterarum punctorum signorum differentiis inter se discernantur expositum est in praefatione imaginis Sijthoffianae infra n. 1 commemoratae p. XIss.; atque unus ex iis mihi visus est ceteris esse paulo recentior. notis autem eorum correctiones inter se distinguere in hac editione non magis animum induxi quam in maiore propterea quod id certa ratione fieri persaepe non poterat, ibi scilicet ubi aut erasae primitivae litterae sunt aliove modo deletae aut singulae vel paucae adscriptae. omnes igitur illos complexus sum signo A2, A3 dixi quartum, qui saeculi est XII.

Eadem fere aetate eodemque litterarum genere scriptus [Note] est bibliothecae Vindobonensis quae olim fuit Caesarea Palatina cod. 189, formae quadratae, binarum columnarum. fol. 106v col. 2 med. incipit Lucullus; in extrema pag. 128v i. e. extremo quaternione qui olim fuit XX est aut non p. 78, 28, reliqua perierunt. correctores hunc librum duo ut videtur tractaverunt librarii aetate aequales (V2), interdum etiam coniecturis in margine adscriptis quae voce vel plerumque signantur (Vm); ex recentioribus, qui complures fuerunt, unum semel commemoravi (V3), quem saeculo tribuo XII. In posteriore Luculli parte ad supplendum illius defectum adscivi codicem bibliothecae Parisinae quae vocatur nationalis Lat. 17812 qui olim Nostradamensis [Note] fuit 178, scriptum saec. XII binis columnis forma maxima; is ut multi recentiores fluxit e Vindobonensi iam priorum correctorum (V2) curas passo. [Note])

Recentior Vossiano illo et Vindobonensi sed non saeculo [Note]

-- --

X videtur esse Vossianus alter qui signatur Lat. Fol. 86; is forma ac specie persimilis est Vossiano A. in hoc correctores duo librarii fere aequales, quorum alterius rara sunt vestigia, una nota comprehendo B2, recentiores non opus fuit commemorare.

Horum codicum ex archetypo ipso descriptum esse nullum sed eos duabus inde viis fluxisse, altera Vossianum A et Vindobonensem, altera Vossianum B, id etsi in Lucullo non tam luculento argumento demonstrari potest quam in libris de natura deorum, tamen et transpositionis ille unius maioris particeps est Vossiani B propriae [Note]) et ex adnotatione critica cognationis illa ratio usquequaque elucet; nam quod interdum etiam Vossiani una ita stant contra Vindobonensem ut archetypi scripturam illi videantur reddere, id ad Vindobonensis libri aut errores aut exemplum correctum referendum est. quare cum ad archetypi lectiones recuperandas oporteat stirpium illarum duces restitui, id in altera stirpe quatenus eius duo testes sunt A et V fere facile fit, minus facile in ea parte ubi V ipse nobis deest; at vero alterius stirpis unus testis est ideoque iudicium multo infirmius. sed ubi aut Vossiani duo inter se consentiunt aut Vossianus B cum Vindobonensi, ibi dubitatio fere nulla est quin is consensus ex archetypo fluxerit, nisi forte facillime in utroque potuit errari, ut p. 31, 16. 33, 18. 56, 5. 64, 4. 67, 18. porro ubi ex altera parte AV stant, ex altera B, plerumque, si et sententiae et usus loquendi rationem ducas, dubitari non potest utra pars aut archetypi lectionem praebeat aut ab ea propius absit. interdum sane ambigas utri accedendum putes, velut p. 27, 8. 29, 32. 37, 1. 46,30. 52, 20. 56,29; interdum utraque stirps aliquam partem veri servavit, ut p. 31, 16. 54,27. sed maiores difficultates existunt non modo in posteriore parte, ubi V non praesto est, verum etiam in priore ea re, quod saepe correctores munere suo tam fortiter functi sunt ut primitivae litterae non appareant; quod incommodum etsi non numquam usu nostro et coniectura sublevatur, praesertim cum animadvertimus correctiones saepe non alio spectare nisi ut vocabula rectius distinguantur, tamen restant dubitationes quaedam graviores.

Sed quod modo dixi de correctoribus id ad nullum magis pertinet quam ad eum quem in codice Vossiano A

-- --

versatum dixi tertium; cuius manus in iis ipsis locis quos rasos rescripsit certissime potest agnosci. atque quod in vetustioribus duobus interdum suspicari licet non probare [Note]), id in hoc correctore saepe paene manifestum est, adhibitum esse ab eo Vossianum B vel potius a duobus hominibus hos codices ita inter se comparatos ut saepe non semper aut alterius lectio in alterum transcriberetur aut nova quaedam efficeretur in utroque. hoc factum apparet p. 35,4. 60, 50. 62, 28. 64, 26s. 82, 20. 86, 28; Vossiani B lectionem in A translatam videmus p. 31, 32. 54, 27. 59, 25. posui selecta tantum ex multis exempla, quae illius esse correctoris certum sit. sunt etiam quae ex A in B translata videantur [Note]), apparetque interdum iudicium; velut p. 32, 11 dubitari, quod verum est, in B mutatum in dubitare, deinde illud in B restitutum, in A effectum, 33, 13 in utroque primo gracchum effectum, deinde gracchos. Hae rationes ea re etiam probabiliores fiunt quod quaedam indicio sunt Vossianos codices per aetates ac bibliothecas una migrasse. cumque quaternionum signis, de quibus dixi in imaginis praefatione p. III, constet codicem A olim fuisse in duas partes divisum atque tertius ille corrector munere suo non videatur functus esse nisi in posteriore parte, cuius Lucullus est, et cum bibliothecae Florentinae Laurentianae codex Marcianus [Note] 257 saec. X [Note]), qui fere cum A2B2 consentit, ubi hi inter se discrepant, in priore parte ad B2 se adplicare soleat, in posteriore ad A2, non inepte conicitur huius ipsius codicis conficiendi causa collationem illam esse factam. [Note]) Haec qui reputaverit atque adhibita editione mea maiore et imagine codicis A persecutus erit, non dubitabit opinor

-- --

quin correctorum illorum, etiam si vetustissimi quaedam ab exemplis suis sumpserint, tamen auctoritatem aut nullam esse aut ambiguam aut eam qua facile possimus carere. Idemque cadit in codicis Vindobonensis correctores antiquissimos. [Note]) E recentioribus unus is quem voco A3 felix interdum fuit in coniectando. eadem de causa laudandus Florentini corrector (F2), nec ex codice bibliothecae universitatis Monacensis 528 saec. XI nihil eius modi accedit. [Note] hic recentiorum codicum magnae partis dux est, quorum alia pars e Vindobonensi correcto fluxit, tertia quaedam originem habet ex illis mixtam. hoc, quorum notitiam plerumque a superioribus editoribus accepi, deteriorum [Note] nomine complector; quorum e numero etiam Ursini aliorumque libri fuisse existimandi sunt.

Quae cum ita sint, communis archetypi species semper repetenda est a primariis codicum AV et B lectionibus. atque cum illi ab hoc discrepant, neutra stirps semper maiore quam altera fide digna est; velut p. 96, 29 quod in B1 est referre videtur ipsius archetypi corruptelam, longius illinc abiisse A1 et V, similiter res se habere p. 97, 22 et 100, 27, atque in isdem sive neglegentia sive coniectura peccatum p. 94, 14 (et similiter p. 70, 24, ubi post sibi habuisse videntur esse); at plura veri vestigia servaverint p. 50, 29. 100, 12. 101, 4 (si HAUT natum ex ITAUT). saepe pari utramque stirpem auctoritate esse supra dixi. archetypus etsi praebebat quaedam vetustiorum litterarum vestigia permutatis inter se C et G, B et R, P et R, E et S, tamen multa sunt quae doceant ipsum e libro fluxisse minusculis litteris scripto; fueruntque in eo antiquae correctionis multa vestigia. [Note])

Restat ut de adnotationis meae ratione pauca dicam, quae fere pariter et ad Academicum pertinebunt et ad Lucullum. nolui unius aut plurium codicum praeberi quasi imaginem, ut posset etiam silentio meo haberi fides; eam si qui quaerent iis satis editione maiore [Note]) prospectum est. sed seligere studui quae pertinerent ad recuperandas iis

-- --

rationibus quibus dixi auctoritates in Academico codicum γ et δ, in Lucullo communis omnium archetypi. ex reliqua lectionum copia eas addidi quae viderentur aut perspicuitatis causa non posse abesse aut conferre aliquid ad emendationem. porro adscripsi ut par fuit testimonia scriptorum et grammaticorum, quorum quidem in his libris exiguus usus est, corruptio interdum magna; quae sententiarum potius sunt quam verborum ea praescripta nota cf. a ceteris discrevi; grammaticorum lemmata semicirculis inclusi. commemoravi denique emendandi pericula doctorum selecta, etiam mea nonnulla; quorum quae addendis vocabulis continentur ea magnam partem tantum exempli causa posita esse vix est quod moneam. Orthographiae in adnotatione rationem fere non habendam fuisse consentaneum est; quod ad genus et quot pro quod positum et similia refero, et aspirationem sive omissam sive falso additam. i is saepe scripsi cum uno alterove codice, saepe codicibus in diversa velut ii hi hii discedentibus, consentientibus in aspiratione codicibus tantum p. 47, 3. 19. 50,21. 62, 30. 94, 5. 10. omisi in Luculli adnotatione nomen Philonis saepe detortum in philio, ilionis similia. in Ciceronis verbis scribendis ea admisi quae viderentur in archetypis fuisse — unde in Academico codicem Parisinum π proxime in hoc genere abesse posui — nec ab illius usu abhorrere, constantia velut in adsimilandis praepositionibus similique genere non quaesita. notas ut r. p. et tr. pl. solutas dedi, praenomina semper notis scripsi. Graeca vocabula, ubi Cicero ipse peregrina esse significat, Graecis litteris scripsi, Latinas codices habent.

Dedicatum volo hunc libellum quamvis tenuem memoriae Academiae Wilhelmae Argentinensis iisque quorum in ea usus sum docta consuetudine. vidi illam ac sensi hostium fraude et insolentia turpiter oppressam; 'non est mortua sed dormit.'

Scr. Hammaburgi m. Octobri a. MCMXXI.

-- --

SIGLA CODICUM CICERONIS ACADEMICI I
Δπ = Parisinus 6331
Δπ1 = Leidensis Perizonianus in fol. 25
Δπ2 = Vaticanus Palatinus 1511
Δρ = Amstelodamensis 80
Δω = deteriores
Δχ = eorum stirps una vel plures
Δς = unus vel plures codices ex variis stirpibus
Γς = Neapolitanus IV G 43 (p. 8, 28–12, 3. 14, 8–20, 9)
Γμ = Jutinensis Estensis α Q 5, 11
Γν = Neapolitanus IV G 46
Γν1 = matritensis Aa 25
Γγ = Gedanensis IX p. B 11
Γφ = Laurentianus Strozzianus 37
Γφ2 = Scorialensis T III 18

Ex Δ et Γ detrahendi ii codices qui quoque loco separatim nominatur.

LUCULLI
A =Vossicanus 84
F = Florentinus Marcianus 257
M = Monacensis 528
V =Vindobonensis 189 (deficit inde a. p. 78, 28)
N = Nostradamensis Parisinus 17812 adhibitus ubi deficit V
B =Vossianus 86
dett. = deteriores (sive unus ex iss sive plures)
Ap =A1 primitussimiliter in aliis
Ac =A1 e correctione
am =A in margine
Ap Ac A2 =dubium utrum Ap an A1, Ac an A2, A2 an A3
A1 =A1 lectione incerta sed veri simili
[A1] =A1 quid habuerit prorsus obscurum
AUGUSTINI CONTRA ACADEMICOS
Cas. = Casinensis 171
Fris. = Frisingensis Monacensis 89
Par. = Parisinus 13369
NONI MARCELLI
AABACADA stirpes codicum a Lindsayo sic signatae
B = Bernensis 83
F = Florentinus
G = Wolfenbuttelanus
H = Harleianus
L = Leidensis 73

-- --

Inter Ciceronis verba * defectum significat, † corruptelam, ubi opus est paragraphi finem. capitum et paragraphorum numeri semicirculis circumscripti Halmiani sunt a Muellerianis discrepantes. fragmentis in margine adpictae stellulae significant singulae libro, binae Academicis non certo testimonio adscripta.

In adnotatione

add. = addidit

cf. = conferatur

del. = delevit

mg. = margo

om. = omittit

ras. = rasura

* = littera erasa

et [Note] = et quod in eo versu primum vel prius est

expectabatur dett. Rom. spectAVB] lege spectabatur AVB

NOTAE

-- --

Ald. = Aldina 1523
Ald. nep. = Aldus nepos 1583
Asc. = Ascensiana 1511
Asc.2 = Ascensiana 1521
Ba. = Bake ad Cic. de legg. (1842) 305
Bai. = Baiter 1863
Bentl. = Rich. Bentleius ('amicus') apud Dav.
Camer. = Camerarius 1540
Chr. = Christ apud Ha.
Crat. = Cratandrina 1628
Dav. = Davisius 1725 vel 17361)
Dur. = Durand 1740
Ern. = Durand 1740
Ern. = Ernesti 1776
Fab. = Petrus Faber Arvernus (commentarii ad Acad. I et Luc. 1611, repetiti a Dav.)
Gerlach (Nonius 1842)
Goe. = Goerenz 1810
Gr. = Gruterus 1618
Gul. = Guhelmius apud Gr.
Guy. = Guyetus apud Dav.
Ha. = Halm 1861
Herm. = CFHermann (philol. 7 [1852] 473 ss.)
Iun. = Hadr. Iunius (nonius 1565)
Kay. = Kayser apud Bai.
RKl. = Remh. Klotz 1855
Krische (Über Ciceros Akademika, Göttinger Studien 1845)
Lall. = Lallemand 1768
Lb. = Lambinus 1566
Lbm. = margo Lambinianae 1573
Linds. = Lindsay (Nonius 1903)
Mdv. = Madvig (emendatt. in Cic. libros philos. 1826)1)
Man. = Paulus Manutius 1541–1560
Mue. = CFWMueller 1878
Patr. = Patricius (fragm. cic. 1561 vel 1565)
Pius (Nonius 1610)
Pl. = Plasberg 1908 vel 1921
Quich. = quicherat (Nonius 1872)
Reid 1885
Reitz. = Reitzenstein apud Pl. 1908
Rom. = Roman 1471
Roth (Nonius 1842)
Io. Scala apud urs.
Sig. = Sigon us (fragm. Cic. 1559 vel 1560)
St. = Stangl (Berl. philol. Wochenschr. 28 [1908] 1557 ss.)
Turn. = Turnebus (commentarius in Ac. 1 ex Commeliniana 1597 a Dav. repetitus)
Urs. = fulvius Ursinus (in omnia opera Ciceronis notae 1581)
Va. = Vahlen apud Pl. 1908
Ven. = Veneta 1471
Ven.2 = Veneta 1493 vel 1496
Vict. = Victorius 1536 [Note])
Wa. = Walker apud Dav.

Auctores librique Latini iisdem fere compendiis notantur quibus in Thesauro linguae Latinae (sed GL. = Grammatici Latini Keiliani), Graeci iis quae non putem cuiquam fore ambigua.

ADDENDA ET CORRIGENDA

Ad praefationis p. XVII n. 6 vide p. 126 p. XX n. 3 adde: 'Certa vide p. 5, 21. 9, 6. 13. 16. 18, 3; dubia p. 13, 3. 8, 24. 13, 11; reiectanea p. 4, 26. 7, 20. 8, 8. 27. 18, 23. In utroque omittendo peccatum esse conieci p. 5, 15.' In verbis Ciceronis p. 3, 24 post > adde) 66, 10 post 'Pompeiani' vereor ne addendum sit 'mei', cf. p. X inf. 83, 23 scribe 'certe'. In matgine p. 1 numeri versuum infra suas sedes detrusi 74 numerus 96 pertinet ad v. 3, 97 ad 22 In adnotatione p. 18, 29 scribe 'mihi quidem ω' 25, 11 scr. GL. 1 377, 13 26, 1–28, 14 vide p. III v. 6 33, 21 pro V2 scr. Vm 47, 28 pro B1 scr. B 52, 32 pro V2 scr. Vm 55, 25 vide p. XIII v. 192 56, 8 et 58, 20 scr. A1V1B1 59, 23 adde cf. p. 54, 23 60, 30 scr. A1B1 61, 6 scr. B 64, 18 scr. V1B1 67, 12 ante 'aut non' adde 11. 12 69, 17 ante 'qui' adde 18, dele idem ante cf. 72, 32 et 73, 1 (Ac. IV) vide p. XIII v. 191 73, 16 post '-a' scr. A2V2B[A1] tecla V1 80, 7 post 'que' scr. A2 85, 4 post N scr. B1 88, 12 scr. Bp 95, 2 scr. dett. 96, 8 pro V scr. N

Sero a Guilelmo Heraeo moneor p. 32, 13 fortasse scribendum 'Etrilius'.

-- --

Previous Section

Next Section


Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
Powered by PhiloLogic