Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
Previous Page

Next Page

-- --

quod utrique visum est, tollendus adsensus est; quid enim est tam futtile quam quicquam adprobare non cognitum? Carneadem autem etiam heri audiebamus solitum esse <eo> [Note] delabi interdum ut diceret opinaturum id est [Note] peccaturum esse sapientem. [Note] mihi porro non tam certum est esse aliquid quod conprendi possit, de quo [Note] iam nimium etiam diu disputo, quam sapientem nihil opinari id [Note] est numquam adsentiri rei vel falsae vel incognitae. 60Restat illud quod dicunt veri inveniundi causa contra omnia dici oportere et pro omnibus. volo igitur videre quid invenerint. [Note] 'Non solemus' inquit 'ostendere'. Quae sunt tandem ista mysteria, aut cur celatis quasi turpe aliquid sententiam vestram? 'Ut qui audient' inquit 'ratione potius quam auctoritate ducantur'. Quid si utrumque, [Note] num peius est? Unum tamen illud non celant, nihil esse quod percipi possit. an in eo auctoritas nihil obest? mihi quidem videtur vel plurimum. quis enim ista tam aperte perspicueque et perversa et falsa secutus esset, nisi tanta in Arcesila, multo etiam maior in Carneade [Note] et copia rerum et dicendi vis fuisset?

ch. 19

61Haec Antiochus fere et Alexandreae tum et multis annis post multo etiam adseverantius, in Syria cum esset mecum paulo ante quam est mortuus. Sed iam confirmata causa te hominem amicissimum' (me autem appellabat) 'et aliquot annis minorem natu non dubitabo monere. Tune, cum tantis laudibus philosophiam extuleris Hortensiumque [Note] nostrum dissentientem commoveris, eam philosophiam sequere [Note] quae confundit vera cum falsis, spoliat nos iudicio, privat adprobatione omni, orbat sensibus? [Note] et Cimmeriis quidem, quibus aspectum solis sive deus aliquis sive natura ademerat [Note] sive eius loci quem incolebant situs, ignes tamen aderant quorum illis uti lumine licebat: isti autem quos tu probas tantis offusis tenebris ne scintillam quidem ullam nobis ad dispiciendum [Note] reliquerunt; quos si sequamur iis vinclis simus astricti ut nos commovere nequeamus. 62sublata enim adsensione omnem et motum animorum et actionem [Note] rerum sustulerunt; quod non modo recte fieri sed omnino fieri non potest. Provide etiam ne uni tibi istam sententiam minime liceat defendere. an tu, cum res occultissimas aperueris in lucemque protuleris iuratusque dixeris ea te conperisse (quod mihi quoque licebat qui ex te illa cognoveram), [Note] negabis esse rem ullam quae cognosci conprendi percipi possit? vide quaeso etiam atque etiam ne illarum quoque rerum pulcherrimarum a te ipso minuatur auctoritas.'

63Quae cum dixisset ille, finem fecit. Hortensius autem vehementer admirans (quod quidem perpetuo Lucullo loquente fecerat, ut etiam manus saepe tolleret: nec mirum; nam numquam arbitror contra Academiam dictum esse subtilius) me quoque, iocansne an ita sentiens (non enim satis intellegebam), coepit hortari ut sententia desisterem.

Tum mihi Catulus 'Si te' inquit 'Luculli oratio flexit, quae est habita memoriter accurate copiose, taceo neque te quo minus si tibi ita videatur sententiam mutes deterrendum puto. illud vero non censuerim, ut eius auctoritate moveare. tantum enim te [non [Note]] modo monuit' inquit adridens, 'ut caveres ne quis inprobus tribunus plebis, quorum vides quanta copia semper futura sit, arriperet te et in contione [Note] quaereret

Previous Page

Next Page


Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
Powered by PhiloLogic