-- --
sic pro veris probare falsa turpissimum est. Nec
tamen ego is sum qui nihil umquam falsi adprobem
qui numquam adsentiar qui nihil opiner; sed quaerimus de sapiente. ego vero ipse et magnus quidam [Note]
sum opinator (non enim sum sapiens) et meas cogitationes sic dirigo, [Note] non ad illam parvulam Cynosuram, [Note]
qua 'fidunt duce nocturna Phoenices in alto', [Note] ut ait
Aratus, eoque directius [Note] gubernant quod eam tenent
quae 'cursu interiore brevi convertitur orbe' [Note] — sed [Note]
Helicen et clarissimos Septentriones id est rationes
has latiore [Note] specie non ad tenue limatas; [Note] eo fit ut
errem et vager latius. Sed non de me, ut dixi, sed [Note]
de sapiente quaeritur. [Note] visa enim ista cum acriter
mentem sensumve pepulerunt accipio iisque interdum
etiam adsentior. nec percipio tamen: nihil enim arbitror posse percipi. non sum sapiens; itaque visis
cedo nec possum resistere. sapientis autem hanc
censet Arcesilas vim esse maximam Zenoni adsentiens,
cavere ne capiatur, ne fallatur videre; nihil est enim
ab ea cogitatione, quam habemus de gravitate sapientis, errore levitate temeritate diiunctius. Quid
[quid [Note]] igitur loquar de firmitate sapientis? quem quidem nihil opinari tu quoque Luculle concedis. quod
quoniam a te probatur, ut praepostere tecum agam
iam [Note] (mox referam me ad ordinem), haec primum
conclusio quam habeat vim considera:
ch. 21
67'si ulli rei
sapiens adsentietur umquam, aliquando etiam opinabitur; numquam autem opinabitur; nulli igitur rei
adsentietur'. [Note] hanc conclusionem Arcesilas probabat;