-- --
seditiosi cives solent cum aliquos ex antiquis claros
viros proferunt quos dicant fuisse populares, ut eorum
ipsi similes esse videantur. repetunt i a [Note] P. Valerio
qui exactis regibus primo anno consul fuit, commemorant reliquos qui leges populares de provocationibus tulerint cum consules essent; tum ad hos notiores,
C. Flaminium qui legem agrariam aliquot annis ante
secundum Punicum bellum tribunus plebis tulerit invito senatu et postea bis consul factus sit, L. Cassium
Q. Pompeium. illi quidem etiam P. Africanum referre
in eundem numerum solent; duo vero sapientissimos
et clarissimos fratres P. Crassum et P. Scaevolam
aiunt Tib. [Note] Graccho [Note] legum auctores fuisse, alterum
quidem ut videmus palam, alterum ut suspicantur
obscurius. addunt etiam C. Marium; et de hoc
quidem nihil mentiuntur. horum nominibus tot virorum atque tantorum expositis eorum se institutum
sequi dicunt.
14similiter [Note] vos cum perturbare ut illi
rem publicam sic vos philosophiam bene iam constitutam velitis, Empedoclen Anaxagoran Democritum Parmeniden Xenophanen, [Note] Platonem etiam et Socratem profertis. Sed neque Saturninus, ut nostram
inimicum potissimum nominem, simile quicquam habuit veterum [Note] illorum, nec Arcesilae calumnia conferenda est cum Democriti verecundia. Et tamen isti
physici raro admodum, cum haerent aliquo loco,
exclamant quasi mente incitati, Empedocles quidem
ut interdum mihi furere videatur, abstrusa esse omnia,
nihil nos sentire nihil cernere nihil omnino quale
it posse reperire; maiorem autem partem mihi quidem omnes isti videntur nimis etiam quaedam adfirmare plusque profiteri se scire quam sciant.
15Quod [Note] si