Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
Previous Page

Next Page

-- --

videri oportet, [Note] in quo sit [Note] etiam adsensus (dicunt enim Stoici sensus ipsos adsensus esse, quos quoniam adpetitio consequatur actionem sequi) — tolli autem omnia si visa tollantur.

ch. 34hac de re in utramque partem 5et dicta sunt [Note] et scripta multavide superiore†, [Note] sed brevi res potest tota confici. ego enim etsi maximam actionem puto repugnare visis obsistere opinionibus adsensus lubricos sustinere, credoque Clitomacho ita scribenti, Herculi quendam laborem exanclatum [Note] a Carneade, quod ut feram et inmanem beluam sic ex animis nostris adsensionem id est opinationem et temeritatem extraxisset, tamen, ut ea pars defensionis relinquatur, quid impediet actionem eius qui probabilia sequitur nulla re inpediente? 109'Hoc' inquit 'ipsum inpediet, quod statuet ne id quidem quod probet posse percipi'. lam istuc te quoque impediet in navigando et [Note] in conserendo, in uxore ducenda in liberis procreandis, plurumisque in rebus, in quibus nihil sequere praeter probabile. Et tamen illud usitatum et saepe repudiatum refers, non ut Antipater, sed ut ais pressius; nam [Note] Antipatrum reprensum [Note] quod diceret consentaneum esse ei qui adfirmaret nihil posse conprendi id ipsum saltem dicere posse conprendi. quod ipsi Antiocho pingue videbatur et sibi ipsum [Note] contrarium; [Note] non enim potest convenienter dici nihil conprendi posse, <si quicquam conprendi posse> [Note] dicatur. illo modo potius putat urguendum fuisse Carneadem, cum sapientis nullum decretum esse possit [Note] nisi conprehensum perceptum cognitum, ut hoc ipsum decretum qui sapientis esse <diceret>, [Note] nihil posse percipi, fateretur esse perceptum. proinde quasi sapiens nullum aliud decretum habeat et sine decretis vitam agere possit. 110sed ut illa [Note] habet probabilia non [Note] percepta, sic hoc ipsum nihil posse percipi. nam si in hoc haberet cognitionis notam, eadem uteretur in ceteris; quam quoniam non habet, utitur probabilibus. itaque non metuit ne confundere omnia videatur et incerta reddere. non enim quem ad modum si quaesitum ex eo sit stellarum numerus par an impar sit, item si de officio multisque aliis de rebus, in quibus versatus exercitatus<que sit>, [Note] nescire se dicat. in incertis enim nihil est probabile; in quibus autem est, in iis non deerit sapienti nec quid [Note] faciat nec quid respondeat.

111Ne [Note] illam quidem praetermisisti Luculle reprehensionem Antiochi (nec mirum, [Note] in primis enim est nobilis), qua solebat dicere Antiochus Philonem maxime perturbatum. cum enim sumeretur unum [Note] esse quaedam falsa visa, alterum nihil ea differre a veris, non adtendere superius illud ea re esse [Note] conoessum quod videretur esse quaedam in visis differentia, eam tolli altero [Note] quo neget [Note] visa a falsis vera differrenihil tam repugnare. id ita esset, si nos verum omnino tolleremus. non facimus; nam tam vera quam falsa cernimus. sed probandi species est, percipiendi signum [Note] nullum habemus.

ch. 35

112Ac mihi videor nimis etiam nunc agere ieiune. cum sit enim campus in quo exultare possit oratio, cur eam tantas in angustias et Stoicorum dumeta [Note] compellimus? Si enim mihi cum Peripatetico res esset, qui id [Note] percipi posse diceret quod inpressum esset

Previous Page

Next Page


Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
Powered by PhiloLogic