Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
Previous Page

Next Page

-- --

ipse Carneades diu tenuit, nam nonaginta vixit annos, et qui ilium audierant admodum floruerunt. e quibus industriae plurimum in Clitomacho fuit (declarat multitudo librorum), ingenii non minus in Hagnone, [Note] in Charmada eloquentiae, in Melanthio Rhodio suavitatis; bene autem nosse Carneaden Stratoniceus Metrodorus putabatur. 17iam Clitomacho Philo vester operam multos annos dedit. Philone autem vivo patrocinium Academiae non defuit.

Sed, quod nos facere nunc ingredinur, [Note] ut contra Academicos disseramus, id quidam e philosophis et i quidem non mediocres faciundum omnino non putabant, nec vero esse ullam rationem [Note] disputare cum is qui nihil probarent, Antipatrumque Stoicum qui multus in eo fuisset reprehendebant; nec definiri aiebant necesse esse quid esset cognitio aut perceptio aut, si verbum e verbo volumus, conprehensio, quam κατάλημψιν illi vocant; eosque qui persuadere vellent esse aliquid quod [Note] conprehendi et percipi posset inscienter facere dicebant, propterea quod nihil esset clarius ἐναργείᾳ [Note] [Note]ut Graeci, perspicuitatem aut evidentiam [Note] nos si placet nominemus fabricemurque si opus erit verba, nec [Note] hic sibi' (me appellabat iocans) 'hoc licere soli putetsed tamen orationem nullam putabant inlustriorem ipsa evidentia reperiri posse, nec ea quae tam clara essent definienda censebant. [Note] Alii autem negabant se pro hac evidentia quicquam priores fuisse dicturos, sed ad ea quae contra dicerentur dici oportere putabant, ne qui fallerentur. 18Plerique tamen et definitiones ipsarum etiam evidentium rerum

Previous Page

Next Page


Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
Powered by PhiloLogic