Tibullus, Elegiae (XML Header) [genre: poetry] [word count] [lemma count] [Tib.].
Previous Section

1Martis Romani festae uenere kalendae
2exoriens nostris hic fuit annus auis
3et uaga nunc certa discurrunt undique pompa
4perque uias urbis munera perque domos.
5Dicite, Pierides, quonam donetur honore
6seu mea, seu fallor, cara Neaera tamen.
7Carmine formosae, pretio capiuntur auare:
8gaudeat, ut digna est, uersibus illa meis.
9Lutea sed niueum inuoluat membrana libellum,
10pumex et canas tondeat ante comas,
11summaque praetexat tenuis fastigia chartae
12indicet ut nomen littera facta tuum,
13atque inter geminas pingantur cornua frontes:
14sic etenim comptum mittere oportet opus.
15Per uos, auctores huius mihi carminis, oro
16Castaliamque umbram Pieriosque lacus,
17ite domum cultumque illi donate libellum,
18sicut erit: nullus defluat inde color.
19Illa mihi referet, si nostri mutua cura est,
20an minor, an toto pectore deciderim.
21Sed primum meritam larga donate salute
22atque haec submisso dicite uerba sono:
23Haec tibi uir quondam, nunc frater, casta Neaera,
24mittit et accipias munera parua rogat,
25teque suis iurat caram magis esse medullis,
26siue sibi coniunx siue futura soror;
27sed potius coniunx: huius spem nominis illi
28auferet extincto pallida Ditis aqua.”

1Qui primus caram iuueni carumque puellae
2eripuit iuuenem, ferreus ille fuit;
3durus et ille fuit, qui tantum ferre dolorem,
4uiuere et erepta coniuge qui potuit.
5Non ego firmus in hoc, non haec patientia nostro
6ingenio: frangit fortia corda dolor;
7nec mihi uera loqui pudor est uitaeque fateri,
8tot mala perpessae, taedia nata meae.
9Ergo cum tenuem fuero mutatus in umbram
10candidaque ossa supra nigra fauilla teget,
11ante meum ueniat longos incompta capillos
12et fleat ante meum maesta Neaera rogum;
13sed ueniat carae matris comitata dolore:
14maereat haec genero, maereat illa uiro.
15Praefatae ante meos manes animamque precatae
16perfusaeque pias ante liquore manus,
17pars quae sola mei superabit corporis, ossa
18incinctae nigra candida ueste legent
19et primum annoso spargent collecta lyaeo,
20mox etiam niueo lacte parent,
21post haec carbaseis umorem tollere uelis
22atque in marmorea ponere sicca domo.
23Illic quas mittit diues Panchaia merces
24Eoique Arabes, diues et Assyria,
25et nostri memores lacrimae fundantur eodem:
26sic ego componi uersus in ossa uelim.
27Sed tristem mortis demonstret littera causam
28atque haec in celebri carmina fronte notet:
29Lygdamus hic situs est: dolor huic et cura Neaerae,
30coniugis ereptae, causa perire fuit.

1Quid prodest caelum uotis implesse, Neaera,
2blandaque cum multa tura dedisse prece,
3non ut marmorei prodirem e limine tecti,
4insignis clara conspicuusque domo,
5aut ut multa mei renouarent iugera tauri
6et magnas messes terra benigna daret,
7sed tecum ut longae sociarem gaudia uitae
8inque tuo caderet nostra senecta sinu,
9tum cum permenso defunctus tempore lucis
10nudus Lethaea cogerer ire rate?
11Nam graue quid prodest pondus mihi diuitis auri,
12aruaque si findant pinguia mille boues?
13Quidue domus prodest Phrygiis innixa columnis,
14Taenare siue tuis, siue Caryste tuis,
15et nemora in domibus sacros imitantia lucos
16aurataeque trabes marmoreumque solum?
17Quidue in Erythraeo legitur quae litore concha
18tinctaque Sidonio murice lana iuuat,
19et quae praeterea populus miratur? In illis
20inuidia est: falso plurima uulgus amat.
21Non opibus mentes hominum curaeque leuantur
22nec Fortuna sua tempora lege regit.
23Sit mihi paupertas tecum iucunda, Neaera:
24at sine te regum munera nulla uolo.
25O niueam quae te poterit mihi reddere lucem!
26O mihi felicem terque quaterque diem!
27At si, pro dulci reditu quaecumque uouentur,
28audiat auersa non meus aure deus,
29nec me regna iuuant nec Lydius aurifer amnis
30nec quas terrarum sustinet orbis opes.
31Haec alii cupiant; liceat mihi paupere cultu
32securo cara coniuge posse frui.
33Adsis et timidis faueas, Saturnia, uotis,
34et faueas concha, Cypria, uecta tua.
35Aut si fata negant reditum tristesque sorores,
36stamina quae ducunt quaeque futura neunt,
37me uocet in uastos amnes nigramque paludem
38diues in ignaua luridus Orcus aqua.

1Di meliora ferant, nec sint mihi somnia uera,
2quae tulit hesterna pessima nocte quies.
3Ite procul uani falsique auertite uisus,
4desinite in nobis quaerere uelle fidem.
5Diui uera monent, uenturae nuntia sortis
6uera monent Tuscis exta probata uiris;
7somnia fallaci ludunt temeraria nocte
8et pauidas mentes falsa timere iubent;
9et natum in curas hominum genus omina noctis
10farre pio placant et saliente sale!
11Et tamen, utcumque est, siue illi uera moneri,
12mendaci somno credere siue uolent,
13efficiat uanos noctis Lucina timores
14et frustra inmeritum pertimuisse uelit,
15si mea nec turpi mens est obnoxia facto
16nec laesit magnos impia lingua deos.
17Iam Nox aetherium nigris emensa quadrigis
18mundum cacruleo lauerat amne rotas,
19nec me sopierat menti deus utilis aegrae:
20Somnus sollicitas deficit ante domos.
21Tandem, cum summo Phoebus prospexit ab ortu,
22pressit languentis lumina sera quies.
23Hic iuuenis casta redimitus tempora lauro
24est uisus nostra ponere sede pedem.
25Non illo quicquam formosius ulla priorum
26aetas, heroum nec tulit ulla domus.
27Intonsi crines longa ceruice fluebant,
28stillabat Syrio myrtea rore coma.
29Candor erat qualem praefert Latonia Luna,
30et color in niueo corpore purpureus,
31ut iuueni primum uirgo deducta marito
32inficitur teneras ore rubente genas,
33et cum contexunt amarantis alba puellae
34lilia et autumno candida mala rubent.
35Ima uidebatur talis inludere palla:
36namque haec in nitido corpore uestis erat.
37Artis opus rarae, fulgens testudine et auro
38pendebat laeua garrula parte lyra.
39Hanc primum ueniens plectro modulatus eburno
40felices cantus ore sonante dedit;
41sed postquam fuerant digiti cum uoce locuti,
42edidit haec dulci tristia uerba modo:
43Salue, cura deum: casto nam rite poetae
44Phoebusque et Bacchus Pieridesque fauent;
45sed proles Semelae Bacchus doctaeque sorores
46dicere non norunt quid ferat hora sequens;
47at mihi fatorum leges aeuisque futuri
48euentura pater posse uidere dedit;
49quare ego quae dico non fallax accipe uates
50quodque deus uero Cynthius ore feram.
51Tantum cara tibi quantum nec filia matri,
52quantum nec cupido bella puella uiro,
53pro qua sollicitas caelestia numina uotis,
54quae tibi securos non sinit ire dies
55et, cum te fusco Somnus uelauit amictu,
56uanum nocturnis fallit imaginibus,
57carminibus celebrata tuis formosa Neaera
58alterius mauultl esse puella uiri,
59diuersasque suas agitat mens impia curas,
60nec gaudet casta nupta Neaera domo.
61A crudele genus nec fidum femina nomen!
62A pereat, didicit fallere si qua uirum!
63Sed flecti poterit: mens est mutabilis illis;
64tu modo cum multa bracchia tende fide.
65Saeuus Amor docuit ualidos temptare labores,
66saeuus Amor docuit uerbera posse pati.
67Me quondam Admeti niueas pauisse iuuencas
68non est in uanum fabula ficta iocum;
69tunc ego nec cithara poteram gaudere sonora
70nec similes chordis reddere uoce sonos,
71sed perlucenti cantum meditabar auena
72ille ego Latonae filius atque Iouis.
73Nescis quid sit amor, iuuenis, si ferre recusas
74immitem dominam coniugiumque ferum.
75Ergo ne dubita blandas adhibere querellas:
76uincuntur molli pectora dura prece.
77Quod si uera canunt sacris oracula templis,
78haec illi nostro nomine dicta refer:
79hoc tibi conigium promittit Delius ipse;
80felix hoc, alium desine uelle uirum.”
81Dixit, et ignauus defluxit corpore somnus.
82A ego ne possim tanta uidere mala!
83Nec tibi crediderim uotis contraria uota
84nec tantum crimen pectore inesse tuo:
85nam te nec uasti genuerunt aequora ponti
86nec flammam uoluens ore Chimaera fero
87nec canis anguinea redimitus terga caterua,
88cui tres sunt linguae tergeminumque caput,
89Scyllaque uirgineam canibus succincta figuram,
90nec te conceptam saeua leaena tulit,
91barbara nec Scythiae tellus horrendaue Syrtis,
92sed culta et duris non habitanda domus
93et longe ante alias omnes mitissima mater
94isque pater quo non alter amabilior.
95Haec deus in melius crudelia somnia uertat
96et iubeat tepidos inrita ferre Notos.

1Vos tenet, Etruscis manat quae fontibus unda,
2unda sub aestiuum non adeunda Canem,
3nunc autem sacris Baiarum proxima lymphis,
4cum se purpureo uere remittit humus.
5At mihi Persephone nigram denuntiat horam:
6immerito iuueni parce nocere, dea.
7Non ego temptauit nulli temeranda uirorum
8audax laudandae sacra docere deae,
9nec mea mortiferis infecit pocula sucis
10dextera nec cuiquam trita uenena dedit,
11nec nos sacrilegos templis admouimus ignes,
12nec cor sollicitant facta nefanda meum,
13nec nos insanae meditantes iurgia mentis
14impia in aduersos soluimus ora deos.
15Et nondum cani nigros laesere capillos,
16nec uenit tardo curua senecta pede:
17natalem primo nostrum uidere parentes,
18cum cecidit fato consul uterque pari.
19Quid fraudare iuuat uitem crescentibus uuis
20et modo nata mala uellere poma manu?
21Parcite, pallentes undas quicumque tenetis
22duraque sortiti tertia regna dei.
23Elysios olim liceat cognoscere campos
24Lethaeamque ratem Cimmeriosque lacus,
25cum mea rugosa pallebunt ora senecta
26et referam pueris tempora prisca senex.
27Atque utinam uano nequiquam terrear aestu!
28Languent ter quinos sed mea membra dies.
29At uobis Tuscae celebrantur numina lymphae
30et facilis lenta pellitur unda manu.
31Viuite felices, memores et uiuite nostri,
32siue erimus seu nos fata fuisse uelint.
33Interea nigras pecudes promittite Diti
34et niuei lactis pocula mixta mero.

1Candide Liber, adessic sit tibi mystica uitis
2semper, sic hedera tempora uincta feras
3aufer et, ipse, meum, pariter medicande, dolorem:
4saepe tuo cecidit munere uictus amor.
5Care puer, madeant generoso pocula baccho,
6et nobis prona funde Falerna manu.
7Ite procul durum curae genus, ite labores;
8fulserit hic niueis Delius alitibus.
9Vos modo proposito dulces faueatis amici,
10neue neget quisquam me duce se comitem,
11aut si quis uini certamen mite recusat,
12fallat eum tecto cara puella dolo.
13Ille facit dites animos deus, ille ferocem
14contundit et dominae misit in arbitrium,
15Armenias tigres et fuluas ille leaenas
16uicit et indomitis mollia corda dedit.
17Haec Amor et maiora ualet; sed poscite Bacchi
18munera: quem uestrum pocula sicca iuuant?
19Conuenit ex aequo nec toruus Liber in illis
20qui se quique una uina iocosa colunt,
21nunc uenit iratus nimium nimiumque seueris:
22qui timet irati numina magna, bibat.
23Quales his poenas qualis quantusque minetur,
24Cadmeae matris praeda cruenta docet.
25Sed procul a nobis hic sit timor, illaque, si qua est,
26quid ualeat laesi sentiat ira dei.
27Quid precor a demens? Venti temeraria uota,
28aeriae et nubes diripienda ferant.
29Quamuis nulla mei superest tibi cura, Neaera,
30sis felix et sint candida fata tua.
31At nos securae reddamus tempora mensae:
32uenit post multos una serena dies.
33Ei mihi, difficile est imitari gaudia falsa,
34difficile est tristi fingere mente iocum,
35nec bene mendaci risus componitur ore,
36nec bene sollicitis ebria uerba sonant.
37Quid queror infelix? Turpes discedite curae:
38odit Lanaeus tristia uerba pater.
39Gnosia, Theseae quondam periuria linguae
40fleuisti ignoto sola relicta mari:
41sic cecinit pro te doctus, Minoi, Catullus
42ingrati referens impia facta uiri.
43Vos ego nunc moneo: felix, quicumque dolore
44alterius disces posse cauere tuos.
45Nec uos aut capiant pendentia bracchia collo
46aut fallat blanda sordida lingua fide;
47etsi perque suos fallax iurauit ocellos
48Iononemque suam perque suam Venerem,
49nulla fides inerit: periuria ridet amantum
50Iuppiter et uentos inrita ferre iubet.
51Ergo quid totiens fallacis uerba puellae
52conqueror? Ite a me, seria uerba, precor.
53Quam uellem tecum longas requiescere noctes
54et tecum longos peruigilare dies,
55perfida nec merito nobis inimica merenti,
56perfida, sed, quamuis perfida, cara tamen!
57Naida Bacchus amat: cessas, o lente minister?
58Temperet annosum Marcia lympha merum.
59Non ego, si fugit nostrae conuiuia mensae
60ignotum cupiens uana puella torum,
61sollicitus repetam tota suspiria nocte.
62Tu, puer, i, liquidum fortius adde merum.
63Iam dudum Syrio madefactus tempora nardo
64debueram sertis implicuisse comas.

Panegyricus Messallae

1Te, Messalla, canam, quamquam me cognita uirtus
2terret; ut infirmae nequeant subsistere uires,
3incipiam tamen, ac meritas si carmina laudes
4deficiant, — humilis tantis sim conditor actis
5nec tua praeter te chartis intexere quisquam
6facta queat, dictis ut non maiora supersint, —
7est nobis uoluisse satis; nec munera parua
8respueris: etiam Phoebo gratissima dona
9Cres tulit, et cunctis Baccho iucundior hospes
10Icarus, ut puro testantur sidera caelo
11Erigoneque Canisque, neget ne longior aetas;
12quin etiam Alcides, deus ascensurus Olympum,
13laeta Molorcheis posuit uestigia tectis,
14paruaque caelestis placauit mica, nec illis
15semper inaurato taurus cadit hostia cornu.
16Hic quoque sit gratus paruus labor, ut tibi possim
17inde alios alioque memor componere uersus.
18Alter dicat opus magni mirabile mundi,
19qualis in immenso desederit aere tellus,
20qualis et in curuum pontus confluxerit orbem,
21et uagus, e terris qua surgere nititur, aer,
22huic et contextus passim fluat igneus aether,
23pendentique super claudantur ut omnia caelo;
24at quodcumque meae poterunt audere camenae,
25seu tibi par poterunt seu, quod spes abnuit, ultra
26siue minus ( certeque canent minus), omne uouemus
27hoc tibi, nec tanto careat mihi carmine charta.
28Nam quamquam antiquae gentis superant tibi laudes,
29non tua maiorum contenta est gloria fama
30nec quaeris quid quaque index sub imagine dicat,
31sed generis priscos contendis uincere honores,
32quam tibi maiores maius decus ipse futuris:
33at tua non titulus capiet sub nomine facta,
34aeterno sed erunt tibi magna uolumina uersu,
35conuenientque tuas cupidi componere laudes
36undique quique canent uincto pede quique soluto;
37quis potius, certamen erit: sim uictor in illis,
38ut nostrum tantis inscribam nomen in actis.
39Nam quis te maiora gerit castrisue foroue?
40Nec tamen hic aut hic tibi laus maiorue minorue,
41iusta pari premitur ueluti cum pondere libra,
42prona nec hac plus parte sedet nec surgit ab illa,
43qualis, inaequatum si quando onus urget utrimque,
44instabilis natat alterno depressior orbe.
45Nam seu diuersi fremat inconstantia uulgi,
46non alius sedare queat; seu iudicis ira
47sit placanda, tuis poterit mitescere uerbis.
48Non Pylos aut Ithace tantos genuisse feruntur
49Nestora uel paruae magnum decus urbis Vlixem,
50uixerit ille senex quamuis, dum terna per orbem
51saecula fertilibus Titan decurreret horis,
52ille per ignotas audax errauerit urbes,
53qua maris extremis tellus includitur undis:
54nam Ciconumque manus aduersis reppulit armis,
55nec ualuit lotos coeptos auertere cursus,
56cessit et Aetnaeae Neptunius incola rupis
57uicta Maroneo foedatus lumina baccho;
58uexit et Aeolios placidum per Nerea uentos,
59incultos adiit Laestrygonas Antiphatenque,
60nobilis Artacie gelida quos inrigat unda;
61solum nec doctae uerterunt pocula Circes,
62quamuis illa foret Solis genus, apta uel herbis
63aptaque uel cantu ueteres mutare figuras;
64Cimmerion etiam obscuras accessit ad arces,
65quis numquam candente dies apparuit ortu,
66seu supra terras Phoebus seu curreret infra;
67uidit ut inferno Plutonis subdita regno
68magna deum proles leuibus discurreret umbris,
69praeteriitque cita Sirenum litora puppi;
70illum inter geminae nantem confinia mortis
71nec Scyllae saeuo conterruit impetus ore,
72cum canibus rabidas inter fera serperet undas,
73nec uiolenta suo consumpsit more Charybdis,
74uel si sublimis fluctu consurgeret imo,
75uel si interrupto nudaret gurgite pontum.
76Non uiolata uagi sileantur pascua Solis,
77non amor et fecunda Atlantidos arua Calypsus,
78finis et erroris miseri Phaeacia tellus.
79Atque haec seu nostras inter sunt cognita terras,
80fabula siue nouum dedit his erroribus orbem,
81sit labor illius, tua dum facundia maior.
82Iam te non alius belli tenet aptius artes,
83qua deceat tutam castris praeducere fossam,
84qualiter aduersos hosti defigere ceruos,
85quemue locum ducto melius sit claudere uallo,
86fontis ubi dulces erumpat terra liquores,
87ut facilisque tuis aditus sit et arduus hosti,
88laudis ut adsiduo uigeat certamine miles,
89quis tardamue sudem melius celeremue sagittam
90iecerit aut lento perfregerit obuia pilo,
91aut quis equum celeremue arto compescere freno
92possit et effusas tardo permittere habenas
93inque uicem modo directo contendere passu,
94seu libeat, curuo breuius conuertere gyro,
95quis parma, seu dextra uelit seu laeua, tueri,
96siue hac siue illac ueniat grauis impetus hastae
97amplior aut signata cita loca tangere funda.
98Iam simul audacis uenient certamina Martis
99aduersisque parent acies concurrere signis,
100tum tibi non desit faciem componere pugnae,
101seu sit opus quadratum acies consistat in agmen,
102rectus ut aequatis decurrat frontibus ordo,
103seu libeat duplicem seiunctim cernere martem,
104dexter uti laeuum teneat dextrumque sinister
105miles sitque duplex gemini uictoria casus.
106At non per dubias errant mea carmina laudes:
107nam bellis experta cano. Testis mihi uictae
108fortis Iapydiae miles, testis quoque fallax
109Pannonius, gelidas passim disiectus in Alpes,
110testis Arupinis et pauper natus in aruis,
111quem si quis uideat uetus ut non fregerit aetas,
112terna minus Pyliae miretur saecula famae:
112bnamque senex longae peragit dum tempora uitae,
113centum fecundos Titan renouauerit annos,
114ipse tamen uelox celerem super edere corpus
115audet equum ualidisque sedet moderator habenis.
116Te duce non alias conuersus terga Domator
117libera Romanae subiecit colla catenae.
118Nec tamen his contentus eris: maiora peractis
119instant, compertum est ueracibus ut mihi signis,
120quis Amythaonius nequeat certare Melampus.
121Nam modo fulgentem Tyrio subtegmine uestem
122indueras oriente die duce fertilis anni,
123splendidior liquidis cum Sol caput extulit undis
124et fera discordes tenuerunt flamina uenti,
125curua nec adsuetos egerunt flumina cursus,
126quin rapidum placidis etiam mare constitit undis,
127ulla nec aerias uolucris perlabitur auras
128nec quadrupes densas depascitur aspera siluas,
129quin largita tuis sunt muta silentia uotis.
130Iuppiter ipse leui uectus per inania curru
131adfuit et caelo uicinum liquit Olympum
132intentaque tuis precibus se praebuit aure
133cunctaque ueraci capite adnuit: additus aris
134laetior eluxit structos super ignis aceruos.
135Quin hortante deo magnis insistere rebus
136incipe; non idem tibi sint aliisque triumphi:
137non te uicino remorabitur obuia marte
138Gallia nec latis audax Hispania terris
139nec fera Theraeo tellus obsessa colono,
140nec qua uel Nilus uel regia lympha Choaspes
141profluit aut rapidus, Cyri dementia, Gyndes,
142aret Araccaeis aut unda Oroatia campis,
143nec qua regna uago Tomyris finiuit Araxe,
144impia nec saeuis celebrans conuiuia mensis
145ultima uicinus Phoebo tenet arua Padaeus,
146quaque Hebrus Tanaisque Getas rigat atque Magynos.
147Quid moror? Oceanus ponto qua continet orbem,
148nulla tibi aduersis regio sese offeret armis.
149Te manet inuictus Romano marte Britannus
150teque interiecto mundi pars altera sole.
151Nam circumfuso consistit in aere tellus
152et quinque in partes toto disponitur orbe.
153Atque duae gelido uastantur frigore semper:
154illic et densa tellus absconditur umbra,
155et nulla incepto perlabitur unda liquore,
156sed durata riget densam in glaciemque niuemque,
157quippe ubi non umquam Titan super egerit ortus.
158At media est Phoebi semper subiecta calori,
159seu propior terris aestiuum fertur in orbem
160seu celer hibernas properat decurrere luces;
161non igitur presso tellus exsurgit aratro,
162nec frugem segetes praebent neque pabula terrae;
163non illic colit arua deus, Bacchusue Ceresue,
164nulla nec exustas habitant animalia partes.
165Fertilis hanc inter posita est interque rigentes
166nostraque et huic aduersa solo pars altera nostro,
167quas similis utrimque tenens uicinia caeli
168temperat, alter et alterius uires necat aer;
169hinc placidus nobis per tempora uertitur annus,
170hinc et colla iugo didicit submittere taurus
171et lenta excelsos uitis conscendere ramos,
172tondeturque seges maturos annua partus,
173et ferro tellus, pontus confinditur aere,
174quin etiam structis exsurgunt oppida muris.
175Ergo ubi per claros ierint tua facta triumphos,
176solus utroque idem diceris magnus in orbe.
177Non ego sum satis ad tantae praeconia laudis,
178ipse mihi non si praescribat carmina Phoebus.
179Est tibi, qui possit magnis se accingere rebus,
180Valgius: aeterno propior non alter Homero.
181Languida non noster peragit labor otia, quamuis
182Fortuna, ut mos est illi, me aduersa fatiget.
183Nam mihi, cum magnis opibus domus alta niteret,
184cui fuerant flaui ditantes ordine sulci
185horrea fecundas ad deficientia messis,
186cuique pecus denso pascebant agmine colles,
187et domino satis et nimium furique lupoque,
188nunc desiderium superest: nam cura nouatur,
189cum memor ante actos semper dolor admonet annos.
190Sed licet asperiora cadant spolierque relictis,
191non te deficient nostrae memorare camenae.
192Nec solum tibi Pierii tribuentur honores:
193pro te uel rapidas ausim maris ire per undas,
194aduersis hiberna licet tumeant freta uentis,
195pro te uel densis solus subsistere turmis
196uel paruum Aetnaeae corpus committere flammae.
197Sum quodcumque, tuum est. Nostri si paruula cura
198sit tibi, quanta libet, si sit modo, non mihi regna
199Lydia, non magni potior sit fama Gylippi,
200posse Meleteas nec mallem uincere chartas.
201Quod tibi si uersus noster, totusue minusue,
202uel bene sit notus, summo uel inerret in ore,
203nulla mihi statuunt finem te fata canendi.
204Quin etiam mea tunc tumulus cum texerit ossa,
205seu matura dies celerem properat mihi mortem,
206longa manet seu uita, tamen, mutata figura
207seu me finget equum rigidos percurrere campos
208doctum seu tardi pecoris sim gloria taurus
209siue ego per liquidum uolucris uehar aera pennis,
210quandocumque hominem me longa receperit aetas,
211inceptis de te subtexam carmina chartis.

De Sulpici Incerti Auctoris Elegiae

1Sulpicia est tibi culta tuis, Mars magne, kalendis;
2spectatum e caelo, si sapis, ipse ueni;
3hoc Venus ignoscet; at tu, uiolente, caueto
4ne tibi miranti turpiter arma cadant:
5illius ex oculis, cum uult exurere diuos,
6accendit geminas lampadas acer Amor.
7Illam, quidquid agit, quoquo uestigia mouit,
8componit furtim subsequiturque Decor;
9seu soluit crines, fusis decet esse capillis:
10seu composit, comptis est ueneranda comis.
11Vrit, seu Tyria uoluit procedere palla:
12urit, seu niuea candida ueste uenit.
13Talis in aeterno felix Vertumnus Olympo
14mille habet ornatus, mille decenter habet.
15Sola puellarum digna est cui mollia caris
16uellera det sucis bis madefacta Tyros,
17possideatque, metit quidquid bene olentibus aruis
18cultor odoratae diues Arabs segetis,
19et quascumque niger rubro de litore gemmas
20proximus Eois colligit Indus aquis.
21Hanc uos, Pierides, festis cantate kalendis,
22et testudinea Phoebe superbe lyra.
23Hoc sollemne sacrum multos haec sumet in annos:
24dignior est uestro nulla puella choro.

1Parce meo iuueni, seu quis bona pascua campi
2seu colis umbrosi deuia montis aper,
3neu tibi sit duros acuisse in proelia dentes;
4incolumem custos hunc mihi seruet Amor.
5Sed procul abducit uenandi Delia cura:
6o pereant siluae deficiantque canes!
7Quis furor est, quae mens, densos indagine colles
8claudentem teneras laedere uelle manus?
9Quidue iuuat furtim latebras intrare ferarum
10candidaque hamatis crura notare rubis?
11Sed tamen, ut tecum liceat, Cerinthe, uagari,
12ipsa ego per montes retia torta feram,
13ipsa ego uelocis quaeram uestigia cerui
14et demam celeri ferrea uincla cani.
15Tunc mihi, tunc placeant siluae, si, lux mea, tecum
16arguar ante ipsas concubuisse plagas:
17tunc ueniat licet ad casses, inlaesus abibit,
18ne ueneris cupidae gaudia turbet, aper.
19Nunc sine me sit nulla Venus, sed lege Dianae,
20caste puer, casta retia tange manu:
21et, quaecumque meo furtim subrepit amori,
22incidat in saeuas diripienda feras.
23At tu uenandi studium concede parenti,
24et celer in nostros ipse recurre sinus.

1Huc ades et tenerae morbos expelle puellae,
2huc ades, intonsa Phoebe superbe coma;
3crede mihi, propera, nec te iam, Phoebe, pigebit
4formosae medicas applicuisse manus.
5Effice ne macies pallentes occupet artus,
6neu notet informis candida membra color,
7et quodcumque mali est et quidquid triste timemus,
8in pelagus rapidis euehat amnis aquis.
9Sancte, ueni, tecumque feras, quicumque sapores,
10quicumque et cantus corpora fessa leuant;
11neu iuuenem torque, metuit qui fata puellae
12uotaque pro domina uix numeranda facit;
13interdum uouet, interdum, quod langueat illa,
14dicit in aeternos aspera uerba deos.
15Pone metum, Cerinthe: deus non laedit amantes;
16tu modo semper ama: salua puella tibi est;
21nil opus est fletu: lacrimis erit aptius uti,
22si quando fuerit tristior illa tibi.
17At nunc tota tua est, te solum candida secum
18cogitat, et frustra credula turba sedet.
19Phoebe, faue: laus magna tibi tribuetur in uno
20corpore seruato restituisse duos.
23Iam celeber, iam laetus eris, cum debita reddet
24certatim sanctis laetus uterque focis;
25tunc te felicem dicet pia turba deorum,
26optabunt artes et sibi quisque tuas.

1Qui mihi te, Cerinthe, dies dedit, hic mihi sanctus
2atque inter festos semper habendus erit:
3te nascente nouum Parcae cecinere puellis
4seruitium et dederunt regna superba tibi.
5Vror ego ante alias: iuuat hoc, Cerinthe, quod uror,
6si tibi de nobis mutuus ignis adest;
7mutuus adsit amor, per te dulcissima furta
8perque tuos oculos per Geniumque rogo.
9Mane Geni, cape tura libens uotisque faueto,
10si modo, cum de me cogitat, ille calet.
11Quod si forte alios iam nunc suspiret amores,
12tunc precor infidos, sancte, relinque focos.
13Nec tu sis iniusta, Venus: uel seruiat aeque
14uinctus uterque tibi uel mea uincla leua;
15sed potius ualida teneamur uterque catena,
16nulla queat posthac quam soluisse dies.
17Optat idem iuuenis quod nos, sed tectius optat:
18nam pudet haec illum dicere uerba palam.
19At tu, Natalis, quoniam deus omnia sentis,
20adnue: quid refert, clamne palamne roget?

1Natalis Iuno, sanctos cape turis aceruos,
2quos tibi dat tenera docta puella manu;
3tota tibi est hodie, tibi se laetissima compsit,
4staret ut ante tuos conspicienda focos.
5Illa quidem ornandi causas tibi, diua, relegat;
6est tamen, occulte cui placuisse uelit.
7At tu, sancta, faue, neu quis diuellat amantes,
8sed iuueni, quaeso, mutua uincla para.
9Sic bene compones: ullae non ille puellae
10seruire aut cuiquam dignior illa uiro.
11Nec possit cupidos uigilans deprendere custos
12fallendique uias mille ministret Amor.
13Adnue purpureaque ueni perlucida palla:
14ter tibi fit libo, ter, dea casta, mero;
15praecipit et natae mater studiosa, quod optat:
16illa aliud tacita iam sua mente rogat;
17uritur, ut celeres urunt altaria flammae,
18nec, liceat quamuis, sana fuisse uelit.
19Sis iuueni grata ac, ueniet cum proximus annus,
20hic idem uotis iam uetus exstet amor.

Sulpiciae Elegidia

1Tandem uenit amor, qualem texisse pudori
2quam nudasse alicui sit mihi fama magis.
3Exorata meis illum Cytherea Camenis
4attulit in nostrum deposuitque sinum.
5Exsoluit promissa Venus: mea gaudia narret,
6dicetur si quis non habuisse sua.
7Non ego signatis quicquam mandare tabellis,
8ne legat id nemo quam meus ante, uelim,
9sed peccasse iuuat, uultus componere famae
10taedet: cum digno digna fuisse ferar.

1Inuisus natalis adest, qui rure molesto
2et sine Cerintho tristis agendus erit.
3Dulcius urbe quid est? An uilla sit apta puellae
4atque Arretino frigidus amnis agro?
5Iam, nimium Messalla mei studiose, quiescas;
6non tempestiuae saepe, propinque, uiae.
7Hic animum sensusque meos abducta relinquo
8arbitrio, quamuis non sinis esse, meo.

1Scis iter ex animo sublatum triste puellae?
2Natali Romae iam licet esse tuo.
3Omnibus ille dies nobis natalis agatur,
4qui nec opinanti nunc tibi forte uenit.

1Gratum est, securus multum quod iam tibi de me
2permittis, subito ne male inepta cadam.
3Sit tibi cura togae potior pressumque quasillo
4scortum quam Serui filia Sulpicia:
5solliciti sunt pro nobis, quibus illa dolori est
6ne cedam ignoto maxima causa toro.

1Estne tibi, Cerinthe, tuae pia cura puellae,
2quod mea nunc uexat corpora fessa calor?
3A ego non aliter tristes euincere morbos
4optarim, quam te si quoque uelle putem.
5At mihi quid prosit morbos euincere, si tu
6nostra potes lento pectore ferre mala?

1Ne tibi sim, mea lux, aeque iam feruida cura
2ac uideor paucos ante fuisse dies,
3si quicquam tota commisi stulta iuuenta
4cuius me fatear paenituisse magis,
5hesterna quam te solum quod nocte reliqui,
6ardorem cupiens dissimulare meum.

Incerti Auctoris

1Nulla tuum nobis subducet femina lectum:
2hoc primum iuncta est foedere nostra uenus.
3Tu mihi sola places, nec iam te praeter in urbe
4formosa est oculis ulla puella meis.
5Atque utinam posses uni mihi bella uideri!
6Displiceas aliis: sic ego tutus ero.
7Nil opus inuidia est, procul absit gloria uulgi:
8qui sapit, in tacito gaudeat ille sinu.
9Sic ego secretis possum bene uiuere siluis,
10qua nulla humano sit uia trita pede.
11Tu mihi curarum requies, tu nocte uel atra
12lumen, et in solis tu mihi turba locis.
13Nunc licet e caelo mittatur amica Tibullo,
14mittetur frustra deficietque Venus;
15hoc tibi sancta tuae Iunonis numina iuro,
16quae sola ante alios est mihi magna deos.
17Quid facio demens? Heu! heu! mea pignora cedo;
18iuraui stulte: proderat iste timor.
19Nunc tu fortis eris, nunc tu me audacius ures:
20hoc peperit misero garrula lingua malum.
21Iam faciam quodcumque uoles, tuus usque manebo,
22nec fugiam notae seruitium dominae,
23sed Veneris sanctae considam uinctus ad aras:
24haec notat iniustos supplicibusque fauet.

1Rumor ait crebro nostram peccare puellam
2nunc ego me surdis auribus esse uelim.
3Crimina non haec sunt nostro sine facta dolore:
4quid miserum torques, rumor acerbe? Tace.

1Te quoque Vergilio comitem non aequa, Tibulle,
2Mors iuvenem campos misit ad Elysios
3ne foret aut elegis molles qui fleret amores
4aut caneret forti regia bella pede.

Previous Section


Tibullus, Elegiae (XML Header) [genre: poetry] [word count] [lemma count] [Tib.].
Powered by PhiloLogic