-- --
ch. 1
1Magnum [Note] ingenium L. Luculli magnumque optimarum artium studium, tum omnis liberalis et digna
homine nobili ab eo percepta [Note] doctrina [Note] quibus temporibus florere in foro maxume potuit caruit omnino
rebus urbanis. ut enim [urbanis [Note] [Note]] admodum adulescens
cum fratre pari pietate et industria praedito paternas
inimicitias magna cum gloria est persecutus, in Asiam
quaestor profectus ibi permultos annos admirabili quadam laude provinciae praefuit; [Note] deinde absens factus
aedilis, continuo praetor (licebat enim celerius legis
praemio), post in Africam, inde ad consulatum; quem
ita gessit ut diligentiam admirarentur omnes ingenium
agnoscerent. [Note] post ad Mithridaticum bellum missus [Note] a
senatu non modo opinionem vicit omnium, quae de
virtute eius erat sed etiam gloriam superiorum;
2idque eo fuit mirabilius quod ab eo laus imperatoria non admodum expectabatur, [Note] qui adulescentiam [Note]
in forensi opera, quaesturae diuturnum tempus Murena
bellum in Ponto gerente in Asiae pace consumpserat.
sed incredibilis quaedam ingenii magnitudo non desideravit indocilem usus disciplinam. itaque cum totum
iter et navigationem consumpsisset partim in percontando [Note] [Note] a peritis partim in rebus gestis legendis, in
Asiam factus imperator venit, cum esset Roma profectus rei militaris rudis. habuit enim divinam quandam memoriam rerum — verborum maiorem Hortensius; sed quo plus in negotiis gerendis res quam verba
prosunt, hoc erat memoria illa praestantior. quam
fuisse in Themistocle, quem facile Graeciae principem
ponimus, singularem ferunt; qui quidem etiam pollicenti cuidam se artem ei [Note] memoriae, quae tum primum
proferebatur, traditurum respondisse dicitur oblivisci
se malle discere, credo quod haerebant in memoria
quaecumque audierat [Note] et viderat. tali ingenio praeditus Lucullus adiunxerat [Note] etiam illam quam Themistocles spreverat disciplinam; itaque ut litteris consignamus quae monimentis mandare volumus sic
ille in animo res insculptas habebat.3 tantus ergo imperator in omni genere belli fuit, proeliis oppugnationibus navalibus pugnis totiusque belli instrumento
et adparatu, ut ille rex post Alexandrum maxumus
hunc a se maiorem ducem cognitum quam quemquam
eorum quos legisset fateretur. in eodem tanta prudentia fuit in constituendis temperandisque civitatibus.
tanta aequitas, ut hodie stet Asia Luculli institutis servandis et quasi vestigiis persequendis. Sed etsi magna
cum utilitate rei publicae, tamen diutius quam vellem
tanta vis virtutis atque ingenii peregrinata afuit ab
oculis et fori et curiae. quin etiam cum victor a
Mithridatico bello revertisset, inimicorum calumnia
triennio tardius quam debuerat triumphavit; nos
enim consules introduximus paene in urbem [Note] currum
clarissimi viri. cuius mihi consilium et auctoritas quid
tum in maximis rebus profuisset dicerem, nisi de me
ipso dicendum esset, quod hoc tempore non est necesse; ita privabo potius illum debito testimonio quam
id cum mea [Note] laude communicem.
ch. 2
4Sed quae populari gloria decorari in Lucullo debuerunt, ea fere sunt et Graecis litteris celebrata et
Latinis. nos autem illa externa cum multis, haec