-- --
et conprendi multa posse. in quibus [Note] solis inesse
etiam scientiam dicimus, quam nos non conprehensionem modo rerum sed eam stabilem quoque
et immutabilem esse censemus, itemque sapientiam
5artem vivendi, quae ipsa ex sese habeat constantiam;
ea autem constantia si nihil habeat percepti et cogniti,
quaero unde nata [Note] sit aut quo modo. quaero etiam,
ille vir bonus, qui statuit omnem cruciatum perferre,
intolerabili dolore lacerari potius quam aut officium
prodat aut fidem, cur has sibi tam graves leges
inposuerit, cum quam ob rem ita oporteret nihil
haberet conprehensi percepti cogniti constituti. nullo
igitur modo fieri potest ut quisquam tanti aestimet [Note]
aequitatem et fidem ut eius conservandae causa nullum supplicium recuset, nisi [Note] is rebus adsensus sit
quae falsae esse non possint.
24Ipsa vero sapientia si
se ignorabit sapientia sit necne, quo modo primum
obtinebit nomen sapientiae? deinde [Note] quo modo suscipere aliquam rem aut agere fidenter audebit, cum
certi nihil erit quod sequatur? cum vero dubitabit [Note]
quid sit extremum et ultimum bonorum, ignorans quo
omnia referantur, qui poterit esse sapientia? Atque
etiam illud perspicuum est, constitui necesse esse initium
quod sapientia cum quid agere incipiat sequatur, idque
initium esse naturae accommodatum. nam aliter adpetitio (eam enim volumus esse ὁρμὴν qua ad agendum impellimur et id adpetimus quod est visum)
moveri non potest.
25illud autem quod movet prius
oportet videri eique credi; quod fieri non potest, si
id quod visum erit discerni non poterit a falso. quo
modo autem moveri animus ad adpetendum potest,
si id quod videtur non percipitur adcommodatumne
naturae sit an alienum? itemque, si quid officii sui
sit non occurrit animo, nihil umquam omnino aget,