-- --
ad nullam rem umquam inpelletur, numquam movebitur. quod si aliquid aliquando acturus est, necesse est
id ei verum quod occurrit videri.
26Quid quod, si ista vera sunt, ratio omnis tollitur
quasi quaedam lux lumenque vitae: tamenne in ista
pravitate perstabitis? [Note] nam quaerendi initium ratio
attulit, quae perfecit [Note] virtutem, cum esset [Note] ipsa ratio [Note]
confirmata quaerendo; quaestio autem est adpetitio
cognitionis quaestionisque finis [Note] inventio; at nemo
invenit falsa, nec ea quae incerta permanent inventa
esse possunt, sed cum ea quae quasi involuta ante [Note]
fuerunt [Note] aperta sunt, tum inventa dicuntur: sic [Note] et
initium quaerendi et exitus [Note] percipiundi et conprendendi [Note]
tenet. [Note] itaque [Note] argumenti conclusio, quae est Graece
ἀπόδειξις, ita definitur: 'ratio quae ex rebus perceptis
ad id quod non percipiebatur adducit'.
ch. 9
27quod si omnia
visa eius modi essent qualia isti [Note] dicunt, ut ea vel falsa
esse possent neque ea posset ulla notio discernere,
quo modo quemquam aut conclusisse aliquid aut invenisse dicemus, [Note] aut quae esset conclusi argumenti
fides? ipsa autem philosophia, quae rationibus progredi debet, quem habebit exitum? sapientiae vero
quid futurum est, quae neque de se ipsa dubitare
debet neque de suis decretis (quae philosophi vocant
δόγματα), quorum nullum sine scelere prodi poterit;
cum enim decretum proditur, lex veri rectique proditur, quo e vitio et amicitiarum proditiones et rerum
publicarum nasci solent; non potest igitur dubitari
quin decretum nullum falsum possit esse sapientis
neque [Note] [Note] satis sit non esse falsum sed etiam stabile fixum