-- --
audiendo eliciant [Note] et tamquam exprimant aliquid quod
aut verum sit aut ad id quam proxime accedat;
8nec
inter nos et eos qui se scire arbitrantur quicquam
interest nisi quod illi non dubitant quin ea vera sint
quae defendunt, nos probabilia multa habemus, quae 5
sequi facile, adfirmare vix possumus. hoc autem
liberiores et solutiores sumus, quod integra nobis est
iudicandi potestas nec ut omnia quae praescripta [et
quibus [Note]] et [Note] quasi imperata sint defendamus necessitate
ulla cogimur. Nam ceteri primum ante tenentur adstricti quam quid esset optimum iudicare potuerunt;
deinde infirmissimo tempore aetatis aut obsecuti amico
cuidam [Note] aut una aliquoius quem primum audierunt
oratione capti de rebus incognitis iudicant et ad quamcumque sunt disciplinam quasi tempestate delati ad
eam tamquam ad saxum adhaerescunt.
9nam quod
dicunt omnia se credere ei quem iudicent fuisse sapientem, probarem, si id ipsum rudes et indocti iudicare
potuissent (statuere enim qui sit sapiens vel maxime
videtur esse sapientis). sed ut potuerint, [Note] <aut> omnibus rebus auditis, cognitis etiam reliquorum sententiis
iudicaverunt, aut re semel audita ad unius se auctoritatem contulerunt; sed nescio quo modo pleriqueerrare
malunt eamque sententiam quam adamaverunt pugnacissime defendere quam sine pertinacia quid constantissime dicatur exquirere.
Quibus de rebus et alias saepe nobis multa quaesita et disputata sunt et quondam in Hortensi villa
quae est ad Baulos, cum eo Catulus et Lucullus
nosque ipsi postridie venissemus quam apud Catulum
fuissemus. quo quidem etiam maturius venimus, quod
erat constitutum si ventus esset Lucullo in Neapolitanum mihi in Pompeianum navigare. cum igitur