Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
Previous Page

Next Page

-- --

undique perfecte et absolute ita [Note] pares ut inter eos nihil prorsus intersit, et eo quidem mnumerabiles ** [Note] itemque homines. deinde postulas ut, si mundus ita sit par alteri mundo ut inter eos ne minimum quidem intersit, concedatur tibi ut in hoc quoque nostro mundo aliquid alicui sic sit par ut nihil differat nihil intersit. 'cur enim' inquies 'ex illis individuis, unde omnia Democritus gigni adfirmat, in reliquis mundis et in iis quidem innumerabilibus innumerabiles Q. Lutatii Catuli non modo possint esse sed etiam sint, in hoc tanto mundo Catulus alter non possit effici?' Primum quiderm me ad Democritum vocas;

ch. 18 56cui non adsentior potiusquare fallarpotest [Note] id quod dilucide docetur a politioribus physicis, singularum rerum singulas proprietates esse. fac enim antiquos [Note] illos Servilios, qui gemini fuerunt, tam similes quam dicuntur, num censes etiam eosdem fuisse? 'non cognoscebantur foris': at [Note] domi; 'non ab alienis': at a suis. an non videmus hoc usu venire, ut quos numquam putassemus a nobis internosci posse eos consuetudine 20 adhibita tam facile internosceremus <ut> ne minimum [Note] quidem similes viderentur. 57Hic pugnes licet, non repugnabo, quin etiam concedam ilium ipsum sapientem, de quo omnis hic sermo est, cum ei res similes [Note] occurrant quas non habeat [Note] dinotatas, retenturum adsensum nec umquam ulli viso adsensurum nisi quod tale fuerit quale falsum esse non possit. sed et ad [Note] ceteras res habet quandam artem qua vera a falsis possit distinguere, et ad similitudines istas usus adhibendus

Previous Page

Next Page


Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
Powered by PhiloLogic