-- --
sustineret aut numquam. Sed ex hoc genere toto perspici potest levitas orationis eorum qui omnia cupiunt
confundere. quaerimus gravitatis constantiae firmitatis sapientiae iudicium, utimur exemplis somniantium
furiosorum ebriosorum: illud adtendimus, in hoc omni
genere quam inconstanter loquamur? non enim proferremus [Note] vino aut somno oppresses aut mente captos
tam absurde, ut tum diceremus interesse inter vigilantium visa et sobriorum et sanorum et eorum qui
essent aliter adfecti, tum nihil interesse.
54Ne hoc quidem cernunt, omnia se reddere incerta, quod nolunt?
(ea dico incerta quae ἄδηλα Graeci.) si enim res se
ita habeat [Note] ut nihil intersit utrum ita cui videatur ut
insano an [Note] sano, cui possit exploratum esse de sua
sanitate? quod velle efficere non mediocris insania [Note]
est. Similitudines vero aut geminorum aut signorum
anulis inpressorum pueriliter consectantur. quis enim
nostrum similitudines negat esse, cum eae plurimis
in rebus appareant. sed si satis est ad tollendam
cognitionem similia esse multa multorum, cur eo non
estis contenti, praesertim concedentibus nobis, et cur
id potius contenditis quod rerum natura non patitur,
ut non suo quidque genere [Note] sit tale quale est, nec sit [Note]
in duobus aut pluribus nulla re different ulla communitas? ut †sibi [Note] sint et ova ovorum et apes apium
simillimae: quid pugnas igitur aut quid tibi vis in
geminis? conceditur enim similes esse, quo contentus esse potueras;
55tu autem vis eosdem plane esse
non similes, quod fieri nullo modo potest.
(55)Dein confugis ad physicos eos qui maxime in Academia inridentur, a quibus ne tu quidem iam te abstinebis, et
ais Democritum dicere innumerabiles esse mundos, et
quidem sic quosdam inter sese [Note] non solum similes sed