-- --
qui illi ostenderit eam quam [quam [Note]] multos annos
esse negitavisset veri et falsi notam. excogitavit aliquid? eadem dicit quae Stoici. paenituit illa sensisse? cur non se transtulit ad alios, et maxime ad
Stoicos? eorum enim erat propria ista dissensio. quid
eum Mnesarchi [Note] paenitebat, quid Dardani; qui erant
Athenis tum principes Stoicorum. numquam a Philone discessit, nisi postea quam ipse coepit qui se
audirent habere.
70Unde autem subito vetus Academia
revocata est? nominis dignitatem videtur, cum a re
ipsa descisceret, retinere voluisse. quod erant qui
illum [Note] gloriae causa facere dicerent, [Note] sperare etiam fore
ut i qui se sequerentur Antiochii [Note] vocarentur; mihi
autem magis videtur non potuisse sustinere concursum omnium philosophorum. etenim de ceteris sunt
inter illos non nulla communia; haec Academicorum
est una sententia quam reliquorum philosophorum
nemo probet. itaque cessit, et ut ii qui sub novis [Note] solem
non ferunt item ille cum aestuaret veterum ut maenianorum sic Academicorum umbram secutus est. [Note]
71quoque solebat uti argumento tum cum ei placebat nihil
posse percipi, cum quaereret, Dionysius ille Heracleotes utrum conprehendisset certa illa nota qua adsentiri dicitis oportere, illudne quod multos annos tenuisset Zenonique magistro credidisset, honestum quod
esset id bonum solum esse, an quod postea defensitavisset, honesti inane nomen esse, voluptatem esse
summum bonum — qui ex illius commutata sententia
dooere vellet nihil ita signari in animis nostris a vero
posse quod non eodem modo possit a [Note] falso, is curavit
quod argumentum ex Dionysio ipse sumpsisset ex eo