-- --
ceteri sumerent. Sed [Note] cum hoc alio loco plura; nunc
ad ea quae a te Luculle dicta sunt.
ch. 23
72Et [Note] primum quod initio dixisti videamus quale sit,
similiter a nobis de antiquis philosophis commemorari
atque seditiosi solerent claros viros sed tamen populares aliquos nominare. illi cum res <non> bonas [Note]
tractent similes bonorum videri volunt; nos autem ea
dicimus nobis videri quae vosmet ipsi [Note] nobilissimis
philosophis placuisse conceditis. Anaxagoras [Note] [Note] nivem
nigram dixit esse. ferres me si ego idem dicerem?
tu ne si dubitarem quidem. at quis est? num [Note] hic sophistes (sic enim appellabantur ii qui ostentationis
aut quaestus causa philosophantur [Note])? maxima fuit et
gravitatis et ingeni gloria.
73Quid loquar de Democrito? quem cum eo conferre possumus non modo
ingenii magnitudine sed etiam animi, qui ita sit ausus
ordiri 'haec loquor de universis': [Note] nihil excipit de quo
non profiteatur, quid enim esse potest extra universa;
quis hunc philosophum non anteponit Cleanthi Chrysippo reliquis inferioris aetatis, qui mihi cum illo collati quintae classis videntur. atque is non hoc dicit
quod nos, qui veri esse aliquid non negamus, percipi
posse negamus; ille esse verum plane negat [esse];
sensus quidem [Note] non obscuros dicit sed [Note] tenebricosos (sic
enim appellat eos). [Note] Is qui hunc maxime est admiratus,
Chius Metrodorus initio libri qui est de natura 'nego'
inquit 'scire nos sciamusne aliquid an nihil sciamus,
ne id ipsum quidem nescire aut scire [Note] nos, nec omnino
sitne aliquid an nihil sit'. [Note]
74Furere tibi Empedocles videtur: at mihi dignissimum rebus is de quibus loquitur