-- --
sonum fundere. num ergo is excaecat nos aut orbat
sensibus, si parum magnam vim censet in is esse ad
ea quae sub eos subiecta sunt iudicanda? Parmenides
Xenophanes minus bonis quamquam versibus sed
tamen illi versibus increpant eorum adrogantiam quasi
irati, qui cum sciri nihil possit audeant se scire dicere. [Note] Et ab iis aiebat [Note] removendum Socratem et Platonem cur, an de ullis certius possum dicere? vixisse
cum iis equidem videor, ita multi sermones perscripti
sunt e quibus dubitari non possit quin Socrati nihil
sit visum sciri posse; excepit unum tantum, scire se
nihil se scire, nihil amplius. quid dicam de Platone,
qui certe tam multis libris haec persecutus non esset
nisi probavisset; ironeam [Note] enim alterius, perpetuam
praesertim, nulla fuit ratio persequi.
ch. 24
75Videorne tibi
non ut Saturninus nominare modo inlustres homines,
sed etiam imitari numquam nisi clarum nisi nobilem?
atqui habebam molestos vobis sed minutos, Stilbonem [Note]
Diodorum Alexinum, quorum sunt contorta et aculeata
quaedam sophismata (sic enim appellantur fallaces
conclusiunculae [Note]). Sed quid eos colligam, cum habeam
Chrysippum, qui fulcire putatur porticum Stoicorum: [Note]
quam multa ille contra sensus, quam multa contra
omnia quae in consuetudine probantur. 'At [Note] dissolvit
idem.' Mihi quidem non videtur, sed dissolverit sane:
certe tam multa non collegisset [Note] quae nos fallerent
probabilitate magna, nisi [Note] videret is resisti non facile
posse.
76Quid Cyrenaei [Note] videntur, minime contempti