Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
Previous Page

Next Page

-- --

sit, non quid videatur. Sic [Note] hic quidem, maiorum similis; tu vero, qui visa sensibus alia vera dicas esse alia falsa, qui ea distinguis? [Note] Et desine quaeso communibus locis; domi nobis ista nascuntur. [Note] 'Si' [Note] inquis 'deus te interroget sanis modo et integris sensibus num amplius quid desideras, [Note] quid respondeas?' Utinam quidem roget: audies quam nobiscum maleagerent. [Note] ut enim vera videamus, quam longe videmus? [Note] ego Catuli Cumanum ex hoc loco cerno; regionem video <Pompeiani, ipsum> [Note] Pompeianum non cerno, neque quicquam interiectum est quod obstet, sed intendi acies longius non potest. o praeclarum prospectum: Puteolos videmus; at familiarem nostrum P. [Note] Avianium [Note] fortasse in porticu Neptuni ambulantem non videmus. 81'At ille nescio qui, qui in scholis nominari solet, mille et octingenta [Note] stadia quod abesset videbat.' Quaedam volucres longius; responderem igitur audacter isti vestro deo me plane his oculis non esse contentum. dicit [Note] me acrius videre quam illos [Note] pisces fortasse, qui neque videntur a nobis (et nunc quidem sub oculis sunt) neque ipsi nos suspicere possunt; ergo ut illis aqua sic nobis aer crassus offunditur. 'At amplius non desideramus.' Quid talpam num desiderare lumen putas? Neque tam [Note] quererer [Note] cum deo quod parum longe quam quod falsum viderem. [Note] videsne navem illam: stare nobis videtur; at iis qui in nave sunt moveri haec villa. quaere rationem cur

Previous Page

Next Page


Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
Powered by PhiloLogic