-- --
ita videatur; quam ut maxime inveneris, [Note] quod haut
scio an non possis, non tu verum testem [Note] habere, sed
eum non sine causa falsum testimonium dicere ostenderis.
ch. 26
82Quid ego de nave; vidi enim a te remum contemni: maiora fortasse quaeris. Quid potest [Note] sole maius,
quem mathematici amplius duodeviginti partibus confirmant maiorem esse quam terram: [Note] quantulus nobis
videtur; mihi quidem quasi pedalis; Epicurus [Note] autem
posse putat [Note] etiam minorem esse eum quam videatur,
sed non multo; ne maiorem quidem multo putat esse,
vel tantum esse quantus videatur, ut oculi aut nihil
mentiantur [tamen] aut non multum — mentiantur [Note]
<tamen>: ubi igitur illud est 'semel'? [Note] — sed ab hoc
credulo, qui numquam sensus mentiri putat, discedamus, qui ne [Note] nunc quidem, cum ille sol, qui tanta incitatione fertur ut celeritas eius quanta sit ne cogitari
quidem possit, tamen nobis stare videatur.
83Sed ut
minuam controversiam, videte quaeso quam in parvo [Note]
lis sit. [Note] Quattuor sunt capita quae concludant nihil
esse quod nosci [Note] percipi conprehendi possit, de quo
haec tota quaestio est. e quibus primum est esse aliquod visum falsum, secundum non posse id percipi,
tertium inter quae visa nihil intersit fieri non posse
ut eorum alia percipi possint alia non possint, quartum
nullum esse visum verum a sensu profectum cui non
adpositum sit visum aliud quod ab eo nihil intersit
quodque percipi non possit. horum quattuor capitum
secundum et tertium omnes concedunt; primum Epicurus non dat, vos, quibuscum res est, id quoque