-- --
conceditis; omnis [Note] pugna de quarto est.
84Qui igitur
P. Servilium Geminum videbat, si Quintum se videre
putabat, incidebat in eius modi visum quod percipi
non posset, quia nulla nota verum distinguebatur a
falso; qua distinctione sublata quam haberet in [Note] C. [Note] Cotta,
qui bis cum [Note] Gemino consul fuit, agnoscendo eius modi
notam quae falsa esse non possit? [Note] negas [Note] tantam similitudinem in rerum natura esse; pugnas omnino,
sed cum adversario facili. ne sit sane: videri certe
potest; fallet igitur sensum. et si una fefellerit similitudo, dubia omnia reddiderit; sublato enim iudicio
illo quo oportet agnosci, etiam si ipse erit quem videris
qui tibi videbitur, tamen non ea nota iudicabis qua
dicis oportere ut non possit esse eiusdem modi falsa.
85quando igitur potest tibi P. Geminus Quintus videri,
quid habes explorati cur non possit tibi Cotta videri
qui non sit, quoniam aliquid videtur esse quod non
est? Omnia [Note] dicis sui generis esse, nihil esse idem
quod sit aliud. Stoicumst id [Note] quidem nec admodum
credibile, nullum esse pilum omnibus rebus talem
qualis [Note] sit pilus alius, nullum granum. haec refelli
possunt, sed pugnare nolo; ad id enim quod agitur
nihil interest omnibusne partibus visa re nihil differat
an internosci non possit etiam si differat. Sed si hominum similitudo tanta esse non potest, [Note] ne signorum
quidem? dic mihi: Lysippus eodem aere eadem temperatione, eodem caelo aqua ceteris omnibus centum [Note]
Alexandrus [Note] eiusdem modi facere non posset? qua
igitur notione discereres?
86quid si in eius [Note] modi cera
centum sigilla hoc anulo inpressero, [Note] ecquae [Note] poterit
in agnoscendo esse distinctio? an tibi erit quaerendus