-- --
anularius aliqui, quoniam gallinarium [Note] invenisti Deliacum ilium, qui ova cognosceret?
ch. 27Sed adhibes artem
advocatam etiam sensibus: [Note] 'pictor videt quae nos non
videmus' et 'simul inflavit tibicen a perito carmen
adnoscitur'. Quid hoc nonne videtur contra te valere,
si sine magnis artificiis, ad quae pauci accedupt, nostri
quidem generis admodum, nec videre nec audire possimus? Iam [Note] illa praeclara, quanto artificio esset sensus nostros mentemque et totam constructionem hominis fabricata natura — 87cur non extimescam opinandi temeritatem? etiamne [Note] hoc adfirmare potes Luculle, esse aliquam vim, cum prudentia et consilio
scilicet, [Note] quae finxerit vel ut tuo verbo utar quae fabricata sit hominem? qualis ista fabrica est, ubi adhibita,
quando cur quo modo? tractantur ista ingeniose, disputantur etiam eleganter; denique videantur sane, ne
adfirmentur modo. Sed [Note] de physicis mox, et quidem [Note]
ob eam causam, ne [Note] tu, qui id me facturum paulo ante
dixeris, videare menititus. Sed ut ad ea quae [Note] clariora
sunt veniam, res iam universas profundam, de quibus
volumina inpleta sunt non a nostris solum sed etiam
a Chrysippo [Note] (de quo queri solent Stoici, dum studiose
omnia conquisierit contra sensus et perspicuitatem
contraque omnem consuetudinem contraque rationed,
ipsum sibi respondentem inferiorem fuisse, itaque ab
eo armatum esse Carneadem);
88ea sunt eius modi, quae
a [Note] te diligentissime tractata [Note] sunt. Dormientium [Note] et vinulentorum et furiosorum [Note] visa inbecilliora ess,e dicebas
quam vigilantium siccorum sanorum. quo modo? quia
cum experrectus esset Ennius [Note] non diceret se vidisse
Homerum sed visum esse, [Note] Alcmeo autem 'sed mihi