Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
Previous Page

Next Page

-- --

'fer mi auxilium, pestem abige a me, flammiferam
hanc vim, quae me excruciat,
caeruleae [Note] incinctae angui [Note] incedunt, circumstant cum
ardentibus taedis',
num dubitas quin sibi haec videre videatur? itemque cetera [Note] 'intendit crinitus Apollo
arcum auratum, luna innixus,
Diana facem iacit a laeva':
90qui magis haec crederet si essent quam credebat quia videbantur; apparet enim iam cor cum oculis consentire. Omnia autem haec proferuntur ut illud efficiatur, quo certius nihil potest esse, inter visa vera et falsa ad animi adsensum nihil interesse. vos autem nihil agitis, cum illa falsa [Note] vel furiosorum vel somniantium recordatione ipsorum refellitis. non enim id quaeritur, qualis recordatio fieri soleat eorum qui experrecti sunt [Note] aut eorum qui furere destiterint, sed quails visio fuerit aut furentium aut somniantium tum cum movebantur. [Note]

91Sed abeo a sensibus; quid est quod ratione percipi possit? dialecticam inventam esse dicitis veri et falsi quasi disceptatricem et iudicem. cuius veri et falsi, et in qua re? in geometriane [Note] quid sit verum aut falsum dialecticus iudicabit an in litteris [Note] an in musicis? at ea non novit. in philosophia igitur: sol quantus sit quid ad ilium? quod sit [Note] summum bonum quid habet ut queat iudicare? quid igitur iudicabit? quae coniunctio quae diiunctio [Note] vera sit, quid ambigue dictum sit, quid sequatur quamque rem quid repugnet: si haec et

Previous Page

Next Page


Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
Powered by PhiloLogic