-- --
horum similia iudicat, de se ipsa iudicat; plus autem
pollicebatur. nam haec quidem iudicare ad ceteras
res, quae sunt in philosophia multae atque magnae,
non est satis.
92Sed quoniam tantum in ea arte ponitis,
videte ne contra vos tota nata [Note] sit; quae primo
progressa [Note] festive tradit elementa loquendi et ambiguorum intellegentiam concludendique rationem, tum
paucis additis venit ad soritas, lubricum sane et periculosum locum, quod [Note] tu modo dicebas esse vitiosum
interrogandi genus.
ch. 29quid ergo istius vitii num nostra
culpa est? rerum natura nullam nobis dedit cognitionem finium, ut ulla in re statuere possimus quatenus,
nec hoc in acervo [Note] tritici solum, unde nomen est, sed
nulla omnino in re minutatim interrogati, dives pauper
clarus obscurus sit, multa pauca magna parva longa
brevia lata angusta, quanto aut addito aut dempto
certum respondeamus non habemus.
93'At vitiosi sunt
soritae.' Frangite [Note] igitur eos si potestis, ne molesti
sint;erunt enim nisi cavetis. 'Cautum est' inquit; 'placet
enim Chrysippo, cum gradatim interrogetur verbi causa
tria pauca sint anne multa, aliquanto prius quam ad
multa perveniat quiescere' (id est quod ab his dicitur
ἡσυχάζειν [Note]). 'Per me vel stertas licet' [Note] inquit Carneades
'non modo quiescas. Sed quid proficit? sequitur enim
qui te ex somno excitet et eodem modo interroget:
'quo [Note] in numero conticuisti, si ad eum numerum unum
addidero, multane erunt?' progrediere rursus quoad
videbitur. quid plura; hoc enim fateris, neque ultimum
te paucorum neque primum multorum respondere
posse. cuius generis error ita manat, ut non videam 30
quo non possit accedere.
94'Nihil me laedit' inquit;
'ego enim [Note] ut agitator [Note] callidus priusquam ad finem