Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
Previous Page

Next Page

-- --

aut falsum sit? Rebus sumptis adiungamex iis sequendas esse alias inprobandas[Note] quae sint in genere contrario. 96Quo modo igitur hoc conclusum esse iudicas: 'si dicis nunc lucere et verum dicis, <lucet; dicis autem nunc lucere et verum dicis;> [Note] lucet igitur'? probatis certe genus et rectissime conclusum dicitis itaque in docendo eum primum concludendi modum traditis. aut quidquid igitur eodem modo concluditur probabitis, aut ars ista nulla est. vide [Note] ergo hanc conclusionem probaturusne sis: 'si dicis te mentiri [Note] verumque dicis, mentiris; dicis autem te mentiri verumque dicis; mentiris igitur'. qui potes [Note] hanc non probare, cum probaveris eiusdem generis superiorem? haec Chrysippea sunt, ne ab ipso quidem dissoluta. quid enim faceret huic conclusioni 'si lucet, <lucet;> [Note] lucet autem; lucet igitur'? cederet scilicet; ipsa enim ratio conexi cum concesseris superius cogit inferius concedere. quid ergo haec ab illa conclusione differt 'si mentiris, mentiris; mentiris autem; mentiris igitur'? hoc negas te posse nec adprobare nec inprobare; qui igitur magis illud? si ars si ratio si via [Note] si vis denique conclusionis valet, eadem est in utroque. 97Sed hoc extremum eorum est: postulant ut excipiantur haec inexplicabilia. tribunum aliquem censeo videant; a me istam exceptionem numquam inpetrabunt. etenim cum ab Epicuro, qui totam dialecticam et contemnit et inridet, non inpetrent ut verum esse concedat quod ita effabimur 'aut vivet cras Hermarchus aut non vivet', cum dialectici sic statuant, omne quod ita

Previous Page

Next Page


Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
Powered by PhiloLogic