Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
Previous Page

Next Page

-- --

disiunctum sit quasi 'aut etiam aut non' <non> [Note] modo verum esse sed etiam necessarium (vide quam sit cautus [Note] is quem isti tardum [Note] putant: 'si enim' inquit 'alterutrum conoessero necessarium esse, necesse erit cras Hermarchum aut vivere aut non vivere; nulla autem est in natura rerum talis [Note] necessitas') — cum hoc igitur dialectici pugnent, id est Antiochus et Stoici; totam enim evertit dialecticam: nam si e contrariis disiunctio (contraria autem ea dico, cum alterum aiat [Note] alterum neget) — si talis disiunctio [Note] falsa potest esse, nulla vera est. 98mecum vero quid habent litium, qui ipsorum disciplinam [Note] sequor? cum aliquid huius modi inciderat, sic ludere [Note] Carneades solebat: 'si recte conclusi, teneo; sin vitiose, minam [Note] Diogenes [Note] ,reddet'; ab eo enim Stoico dialectica [Note] didicerat, haec autem meroes erat dialecticorum. sequor igitur eas vias quas didici ab Antiocho, nec reperio quo modo iudicem 'si lucet, <lucet>' [Note] verum esse ob eam causam quod ita didici, omne quod ipsum ex se conexum sit verum esse, non iudicem 'si mentiris, mentiris' eodem modo esse [Note] conexum: aut igitur hoc ut [Note] illud, aut nisi hoc ne illud quidem iudicabo.

ch. 31

Sed [Note] ut omnes istos aculeos et totum tortuosum genus disputandi relinquamus ostendamusque qui simus, iam explicata tota Carneadis sententia Antiochea [Note] ista conruent universa. nec vero quicquam ita dicam ut quisquam id fingi suspicetur; a Clitomacho sumam, qui usque ad senectutem cum Carneade fuit, homo et acutus ut Poenus et valde studiosus

Previous Page

Next Page


Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
Powered by PhiloLogic