-- --
ac diligens; et quattuor eius libri sunt de sustinendis
adsensionibus, haec autem quae iam dicam [quae [Note]] sunt
sumpta de primo.
99Duo placet esseCarneadi genera
visorum; in uno hanc divisionem, alia visa esse quae
percipi possint <alia quae non possint,> in altero
autem, alia visa esse probabilia alia non probabilia. [Note]
itaque quae contra sensus contraque perspicuitatem
dicantur ea pertinere ad superiorem divisionem, contra
posteriorem nihil dici oportere. quare ita placere, tale
visum nullum esse ut perceptio consequeretur, ut
autem probatio multa. Etenim contra naturam esset,
<si> probabile nihil esset; sequitur [Note] [Note] omnis vitae ea
quam tu Luculle commemorabas eversio. itaque [Note] et
sensibus probanda multa sunt, teneatur modo illud,
non inesse in is quicquam tale quale non etiam falsum nihil ab eo differens esse possit — sic quidquid accident specie probabile, si nihil se offeret [Note] quod
sit probabilitati illi contrarium, utetur [Note] eo sapiens, ac
sic omnis ratio vitae gubernabitur. Etenim is quoque
qui a vobis sapiens inducitur multa sequitur probabilia non conprehensa neque percepta neque adsensa
sed similia veri quae nisi probet omnis vita tollatur.
100quid enim conscendens
navem sapiens num [Note] conprehensum animo habet atque perceptum se ex sententia navigaturum? qui potest? sed si iam ex hoc
loco proficiscatur Puteolos stadia triginta probo navigio bono gubernatore hac [Note] tranquillitate, probabile
videatur [Note] se illuc venturum esse salvum. Huius modi
igitur visis consilia capiet et agendi et non agendi
faciliorque [Note] erit ut albam esse nivem probet quam